ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XXX 雅歌1章の講解 第XXX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1863C · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.30.1

1

Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Vers. 5) . Putant aliqui hoc de illis dici qui Synagogam ad legis praecepta constringunt, ut legem custodiat, vineam suam tueatur, quam custodire non potuit.

PL 15, 1863C

「彼らは私をブドウ畑の番人に置いた。私は私のブドウ畑を守らなかった」(第5節)。ある人々は、これは会堂を律法の掟に縛りつける者たちについて言われていると考える。会堂が律法を守り、自分のブドウ畑を守るためであるが、会堂は守ることができなかった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.30.2

2

Denique custodiebat ut faceret uvas, fecit autem spinas. Quae sit igitur vinea, venit David testificare nobis dicens: Vineam de Aegypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam (Psalm. LXXIX, 9) .

PL 15, 1863C

実に、会堂は、ブドウの房を実らせるために守っていたが、茨を実らせた。このブドウ畑が何であるかは、ダビデが来て我々に証しして言う。「汝はブドウ畑をエジプトから移し、諸国民を追い出して、これを植えた」(詩篇79:9)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.30.3

3

Possunt et apostoli esse filii matris ejus, qui vere impugnaverunt Synagogam dicentes: Ecce convertimur ad gentes: et nationibus verbum Dei seminare coeperunt.

PL 15, 1863C

使徒たちもまた、彼女の母の子らでありうる。彼らは確かに会堂に戦いを挑んだ。「見よ、我々は諸国民へと向かう」と言って、諸民族に神の言葉を蒔きはじめたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.30.4

4

Possunt et prophetae intelligi qui monendo denuntiandoque ut vineam suam custodiret Synagoga, nihil profecerunt; fecit enim spinas improbitatis, quae virtutis uberes fructus deferre debuerat: et ideo confitetur quod populum suum custodire non potuit meritoque sero quaerit tenere, quem cum teneret, amisit: multo dissimilior ejus quae dicit: Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III, 4) . Denique illa invitat in hortum suum sponsum; haec ubi pascat requirens, dicit ad ipsum:

PL 15, 1863D

預言者たちもまた、そうだと解することができる。彼らは、会堂が自分のブドウ畑を守るよう戒め、告げたが、何の益もなかった。徳の豊かな実をもたらすはずのものが、邪悪の茨を実らせたからである。それゆえ会堂は、自分の民を守ることができなかったと告白する。かつて持っていながら失った者を、遅れて引き留めようと求めるのは、もっともである。それは、こう言う〔花嫁〕とは、はるかに似ていない。「私の魂が愛する者を、私は見いだした。私は彼を捕らえた。もう離さない」(雅歌3:4)。実に、あの女は花婿を自分の園に招く。この女は、どこで彼が羊を飼うのかを尋ねて、彼に言う。