ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XIX 雅歌4章の講解 第XIX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1906A · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.19.1

1

Noli igitur in pulverem mortis deducere animam tuam, cui etiam Dominus naturalem altitudinem tribuit et vigorem, quo se excitet et assurgat.

PL 15, 1906A

それゆえ、あなたの魂を死の塵の中に引き下ろすな。主はそれに、本性としての高さと、自らを奮い立たせて立ち上がる活力とを与えたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.19.2

2

Unde etiam de hac conjunctione animae et corporis dictum opportune accipitur, eo quod in naturali vitae nostrae mysterio, connexa anima corpori velut humi reptet, et pavimento adhaereat, partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud de terra est.

PL 15, 1906B

ここから、魂と体の結合について言われたこと〔元の著作の文脈を受けた言い方で、魂が「床に貼りつく」という聖書の句を指すらしい〕も、ふさわしく理解される。我々の生の本性的な奥義のうちで、魂は体に結びつけられ、いわば地を這い、床に貼りついているからである。一つにはこの地上の住まいのため、一つにはこの体が土から成るためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.19.3

3

Et regionis igitur diversorium, et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. Ideoque pulchre Apostolus de mortis hujus corpore liberari cupit; quia carcere quodam claudimur, et in quodam luxuriae gurgustio siti tenebris involvimur delictorum.

PL 15, 1906B

こうして、住む土地という宿も、我々の体の素材そのものも、この見解に一致する。だから使徒がこの死の体から解放されることを望んだのは、美しいことである。我々は牢獄のようなものに閉じ込められ、放縦の小屋のような所に置かれて、罪の闇に包まれているからである。