Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.13.1
Curremus in odorem unguentorum tuorum. Hunc odorem fragrat anima quae Christo aperire incipit, ut accipiat primum odorem Dominicae sepulturae, et credat, quia caro ejus non vidit corruptionem, nec odore aliquo mortis emarcuit: sed aeterni illius floris et semper virentis odore condita surrexit.
PL 15, 1858B「我々は汝の香油の香りへと走ろう」。この香りを放つのは、キリストに向かって開き始める魂である。それは、主の葬りの香りをまず受け、その肉が腐敗を見ず、死のいかなる香りによってもしぼまなかったこと、むしろ永遠の、常に緑なす花の香りで香づけられて復活したことを信じるためである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.13.2
Quomodo enim poterat vel in carne marcescere, cujus nomen Unguentum exinanitum est? Exinanivit se ut spiraret tibi; semper hoc unguentum erat, sed erat apud Patrem, erat in Patre, olebat tantum angelis et archangelis, tamquam intra vas coeli.
PL 15, 1858C実に、その名が「注ぎ出された香油」である者が、どうして肉において萎むことができただろう。彼は、あなたに香るために自らを空にした。この香油は常にあったが、父のもとに、父のうちにあり、ただ天使と大天使にのみ香っていた。いわば天の器の中にあったようにである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.13.3
Aperuit os Pater dicens: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai. XLIX, 6) .
PL 15, 1858C父は口を開いて言った。「見よ、私は汝を、私の種族の契約として、諸国民の光として置いた。汝が地の果てに至るまで救いとなるためである」(イザヤ49:6)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.13.4
Descendit Filius, repleta sunt omnia novo odore Verbi, eructavit cor Patris Verbum bonum, fragravit Filius, Spiritus sanctus exhalavit, atque per omnium corda diffudit: Diffusa est enim charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) .
PL 15, 1858C子は降った。すべてのものは言葉の新しい香りで満たされた。父の心は善い言葉をほとばしらせ、子は香り、聖なる霊は息を吹き、それをすべての人の心に注いだ。「神の愛は、聖なる霊によって我々の心に注がれたからである」(ローマ5:5)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.13.5
Ipse Dei Filius in corpore tamquam in vase odorem primo cohibebat suum, opperiens tempus sicut ait: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem. Venit hora, aperuit os, exivit unguentum, quando virtus exibat de eo.
PL 15, 1858D神の子自身は、体のうちに、いわば器の中にあるかのように、初めは自らの香りを抑えて、時を待っていた。彼は言う。「主は私に教えの舌を与える。いつ言葉を語るべきかを私が知るためである」。時が来て、彼は口を開き、香油が出た。力が彼から出ていたときである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.13.6
Et ideo ista festinat ad Verbum, et rogat ut attrahatur, ne forte derelinquatur; quia currit Dei Verbum, et non est alligatum. Denique Exsultat tamquam gigas ad currendum viam (Psal. XVIII, 6) .
PL 15, 1858Dそれゆえ、この魂は言葉のもとへ急ぎ、見捨てられることのないよう、引き寄せられることを願う。神の言葉は走っており、縛られていないからである。実に、「彼は巨人のように、道を走ることを喜ぶ」(詩篇18:6)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.13.7
Et quia Egressus ejus summo coelo, et occursus ejus usque ad summum ejus (Ibid., 7) , videns se imparem tantae velocitati, dicit: Attrahe nos.
PL 15, 1859Aそして、「その出発は天の頂から、その行き着く先はその頂まで」(詩篇18:7)なので、彼女は、これほどの速さに自分が及ばないのを見て言う。「我々を引き寄せよ」。