Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.50.1
Quomodo igitur isti custodes angeli sunt, qui castae animae pallium tollunt? Aliud pallium virginum est, aliud adolescentulae circumforaneae. Illa quae in foro Christum requirit, pallium etiam quod habebat, amisit.
PL 15, 1930Dでは、どうしてこれらの見張りたちは天使なのか。彼らは貞潔な魂の外套を取り去る者である。処女たちの外套はひとつ、広場を巡り歩くおとめの外套はまた別である。広場でキリストを求めるあの女は、持っていた外套さえも失った。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.50.2
Prudentia enim non in foro, non in plateis, sed in Ecclesia possidetur. Et fortasse ut cum ipsis quoque veniamus in gratiam, atque omnium misericordem Deum esse doceamus; quia et illi Christum aliquando reperiunt, si tamen jugiter quaerant, pallium hoc amictus est corporis.
PL 15, 1930D思慮は、広場や大通りにではなく、教会の中で所有されるからである。そして、おそらく、我々が彼ら〔広場で求める者たち〕とも好意で結ばれ、神がすべての者に慈しみ深いことを教えるために――彼らもまた、絶えず求めるなら、いつかキリストを見いだすからである――この外套は体の衣である〔本文の構文が崩れているらしい。末尾の pallium hoc amictus est corporis を独立した文と取り、ipsis は広場で求める者たちを指すと解した〕。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.50.3
Ergo qui quaesivit Christum in cubili, si tamen sic quaesivit, sicut ille qui dixit: Sic memor fui tui super stratum meum (Ps. LXII, 7) ; si quaesivit in noctibus, juxta quod scriptum est: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Ps. CXXXII, 2) : si quaesivit in civitate, in foro et in plateis, in civitate Dei nostri: in foro fortasse, in quo judex ille divini juris sedet, in plateis unde collecti sunt qui ad coenam Dominicam convenerunt; potest custodientibus civitatem Dei angelis, dum diu quaerit, occurrere.
PL 15, 1931Aゆえに、寝床でキリストを求めた者は――ただし、「私は私の寝床の上で、このように汝を思い起こした」と言ったあの者のように求めたのであれば(詩篇62:7)、また夜々に求めたのであれば、「夜々に、汝らの手を聖なるものへ向けて上げよ」と書かれているとおりに(詩篇132:2)、また町で、広場と大通りで、我々の神の町で求めたのであれば――広場とは、おそらく、あの神の法の裁き手が座しているところ、大通りとは、主の晩餐に集まった者たちが寄せ集められたところである――その者は、神の町を守る天使たちに、長く求めるうちに、出会うことができる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.50.4
Quin etiam ex coelesti custodum natura, coelestem intelligere possumus civitatem, coeleste forum justitiae sempiternae, non viles plateas, sed fortasse in quibus superfluere fons ille consuevit, de quo scriptum est: Superfluant tibi aquae de tuo fonte, et in plateis tuis diffundantur tuae aquae (Prov. V, 16) . Qui sic ergo Christum requirit, ad angelos pervenit.
PL 15, 1931Aそれどころか、見張りたちの天上的な本性から、我々は天の町を、永遠の正義の天の広場を理解することができる。卑しい大通りではなく、おそらくあの泉があふれるのを常とする大通りを。その泉について書かれている。「汝のために、汝の泉から水があふれよ。汝の大通りに、汝の水が広がれ」(箴言5:16)。ゆえに、このようにキリストを求める者は、天使たちのもとへ至る。