Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.69.1
Flectat ergo animam jugo Verbi, et habenis suis regat, ut voluntate Dei abducatur a vitiis, et vitae odorem capiat aeternae; non enim haec vita perfecta est, sed haec vita in umbra.
PL 15, 1891Aそれゆえ、〔彼は〕魂を言葉のくびきで曲げ、自らの手綱で導くように〔Flectat の主語は、この抜粋が前の文脈から切り離されているため定かでない。言葉であるキリストと取った〕。神の意志によって悪徳から引き離され、永遠の生命の香りを受けるためである。この生命は完全ではなく、この生命は陰の中にあるからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.69.2
Ideo ut homo Christus Jesus ex Virgine nasceretur, obumbravit virtus Altissimi matrem futuram; quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis, et consummaturus claritate solis aeterni. Umbra est ergo vita haec.
PL 15, 1891Aそれゆえ、人であるキリスト・イエスがおとめから生まれるために、いと高き者の力が、やがて母となる者に陰を落とした。彼が陰の中に降り、陰から人の救いを働き始め、永遠の太陽の輝きによってそれを完成しようとしているからである。それゆえ、この生命は陰である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.69.3
Festina ad solem, ut te defendat ab umbrae hujus frigore, et calorem tibi perfundat aestivum. Et ideo suadet orandum, ne fiat fuga nostra hieme aut sabbato, non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis prohibens, et bonorum operum esse jejunos.
PL 15, 1891A太陽へ急げ。この陰の冷たさからあなたを守り、夏の熱があなたに注がれるように。それゆえ彼は、我々の逃亡が冬にも安息日にも起こらないよう祈るべきだと勧める。それは時や日を指すのではなく、我々が功績において冷え、善い業に飢えた者であることを禁じているのである。