Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.27.1
Audiens anima, Aperi mihi, caput roris plenum habens, hoc est, tentationibus saecularibus, subito turbata, et quasi surrectura quae surgere jubebatur, ait cum aloem redoleret et myrrham insigne sepulturae: Exui tunicam meam, quomodo induam illam: lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
PL 15, 1924A魂は、頭に露を満たした者、すなわち世の誘惑を受けている者が「私に開けよ」と言うのを聞いて、にわかに動転し、起き上がるよう命じられたので起き上がろうとするかのように、埋葬のしるしであるアロエとミルラを香らせながら言う。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.27.2
Veretur enim ne iterum in tentationes resurgat, ne iterum in culpam redeat atque peccatum, et egressus suos virtutumque profectus terrenis incipiat vestigiis inquinare.
PL 15, 1924A彼女は、再び誘惑に陥り、再び咎と罪に戻り、自分の歩みと徳の進みを地の足跡で汚し始めはしまいかと恐れているのである。