Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.12.1
Invenerunt me, inquit, custodes qui circumeunt civitatem. Dum quaerit igitur Christum; invenit custodes qui in ministerio sunt; ab his requirit: Num quem diligit anima mea vidistis? Sed anima quae Deum quaerit, etiam custodes transit.
PL 15, 1894B「町を巡る見張りたちが私を見つけた」と彼女は言う。こうしてキリストを求めているうちに、勤めに就いている見張りたちに出会い、彼らに尋ねる。「私の魂が愛する者を、汝らは見たか」。しかし、神を求める魂は、見張りたちをも通り過ぎる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.12.2
Sunt enim mysteria quae etiam angeli concupiscunt videre, unde Petrus ait: Nuntiata sunt, inquit, vobis per eos quibus evangelizaverunt, Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Pet. I, 12) .
PL 15, 1894B天使たちさえ見ることを切望する奥義があるからである。それゆえペトロは言う。「それらは、と彼は言う、福音を告げた者たちを通して、汝らに告げ知らされた。天から遣わされた聖なる霊によって。そのことを、天使たちは見入ることを切望している」(一ペトロ1:12)。