Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.71.1
(Vers. 14.) Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Vide quae manus fecerint hominem, et quem hominem fecerint!
PL 15, 1937A(第14節)「彼の手は丸く削り出され、金で、ヒヤシンス〔宝石のヒヤシンス石か、花か、定かでない〕に満ちている」。どのような手が人を造ったか、またどのような人を造ったかを見よ。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.71.2
Illum utique Quem secundum Christum induimus, exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum: ubi non est servus, et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Colloss., III, 9-11) .
PL 15, 1937Aそれはもちろん、我々がキリストにならって着る人である。「その行いとともに古い人を脱ぎ捨て、新しい人を着ている。この人は、これを創造した者の像にしたがい、認識へと新たにされる。そこには僕も自由人もなく、キリストがすべてであり、すべてのうちにある」(コロサイ3:9–11)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.71.3
Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis (Galat. III, 27) . Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit; sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere.
PL 15, 1937Bそれゆえ我々はキリストを着たのであり、別の箇所でも「汝らはキリストを着た」と言われている(ガラテヤ3:27)。我々は聖なる霊を受けた。この霊は、我々の罪を赦すだけでなく、我々をも、自らの司教として他の者たちの罪を赦す者にする。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.71.4
Ideo ait Propheta: Tu finxisti me et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5) : finxit per lutum, posuit manum per gratiam spiritalem; licet plerique hunc psalmum ex persona dictum Salvatoris accipiant.
PL 15, 1937Bそれゆえ預言者は言う。「汝は私を形づくり、私の上に汝の手を置いた」(詩篇138:5)。粘土によって形づくり、霊的な恩寵によって手を置いた。もっとも、多くの者はこの詩篇を、救い主の人格から〔ex persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕語られたものと解している。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.71.5
Audi quia manus Domini etiam spiritus dicitur, clamat Job: Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4) . Istae sunt ergo manus quae hominem paraverunt, Christus et Spiritus.
PL 15, 1937B聞け、主の手は霊とも呼ばれる。ヨブは叫ぶ。「神的な霊が私を造った」(ヨブ記33:4)。ゆえに、人を整えた手とは、キリストと霊である。