Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.12.1
Hunc ignem in terram misit Dominus Jesus, et refulsit fides, accensa est devotio, illuminata est charitas, justitia resplenduit.
PL 15, 1954D主イエスはこの火を地に投じた。すると信仰が輝き、献身に火がともり、愛が照らされ、正義が輝き出た。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.12.2
Hoc igne inflammavit corda apostolorum suorum, sicut testatur Cleophas dicens: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Alae igitur ignis in flamma, Scripturae sunt divinae.
PL 15, 1954Dこの火で、彼は自分の使徒たちの心を燃え上がらせた。クレオパが証しして言うとおりである。「彼が聖書を開いていたとき、我々の心は我々の内で燃えていたではないか」(ルカ24:32)。それゆえ、炎の中の火の翼とは、神的な聖書のことである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.12.3
Denique aperiebat Scripturas, et ignis exibat, atque audientium corda penetrabat. Et verae alae ignis, quia: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psalm. XI, 7) .
PL 15, 1955A実に、彼が聖書を開くと、火が出て、聞く者たちの心を貫いた。そしてそれは真の火の翼である。「主の言葉は清らかな言葉、火で試された銀」だからである(詩篇11:7)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.12.4
Cum Paulus quoque assumeretur a Christo, vidit circumfulsisse super se lucem, et super eos qui simul erant, cecidit a pavore, et probatior resurrexit. Denique apostolus factus est, qui persecutor advenerat.
PL 15, 1955Aパウロもまた、キリストに迎え取られたとき、自分の上に、また同行していた者たちの上にも光が照り巡るのを見て、恐れのあまり倒れ、そして試された者としていっそう確かになって起き上がった。実に、迫害者として来た者が使徒となったのである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.12.5
Spiritus quoque sanctus descendit, et replevit totam domum in qua erant plurimi sedentes, et visae sunt dispertitae linguae tanquam ignis. Bonae alae, alae charitatis, vere alae quae volitabant per ora apostolorum: et alae ignis, quia purgatum sermonem loquebantur.
PL 15, 1955A聖なる霊もまた降り、大勢が座っていた家全体を満たし、分かれた舌が火のように見えた。それは善い翼、愛の翼、使徒たちの口を飛び回っていたまことの翼である。それは火の翼でもある。清められた言葉を語ったからである。