ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XLVI 雅歌1章の講解 第XLVI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1869A · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.46.1

1

Nardus cypri consobrinus meus in vineis Engaddi. Si locum quaerimus regionis cujusdam quae in Judaea est, locus sic dicitur in quo opobalsamum gignitur: si interpretationem, tentatio Latine significatur.

PL 15, 1869A

「キプロスのナルド、エン・ゲディのブドウ畑にいる私の従兄弟」。場所を尋ねるなら、ユダヤにある一地方の、オポバルサム〔バルサムの樹液〕が産する場所をこう呼ぶのであり、訳を尋ねるなら、〔エン・ゲディは〕ラテン語で「試み」を意味する。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.46.2

2

In illis vero vineis lignum est, quod si quis compungat, unguentum emittit, hic fructus est ligni. Si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet, cum autem compunctum fuerit artificis manu, tunc lacrymam distillat.

PL 15, 1869B

実際、あのブドウ畑には木があり、誰かがそれを突き刺すと香油を出す。これがその木の実りである。木が切り込まれなければ、それほど香らず匂わないが、職人の手で突き刺されると、そのとき涙を滴らせる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.46.3

3

Sicut et Christus in illo tentationis ligno crucifixus, illacrymabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de visceribus misericordiae suae fundebat unguentum dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) .

PL 15, 1869B

キリストもまた、あの試みの木に十字架につけられて、民のために涙を流し、我々の罪を洗い流し、自らの慈しみのはらわたから香油を注いだ。こう言ったのである。「父よ、彼らをゆるせ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.46.4

4

Tunc ergo in ligno compunctus lancea, exivit de eo sanguis et aqua, omni unguento suavior, accepta Deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens.

PL 15, 1869B

そのとき、木の上で槍に突き刺されて、彼から血と水が出た。それはどんな香油よりも甘美であり、神に受け入れられたいけにえとして、全世界に聖別の香りを注いだ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.46.5

5

Et quasi balsamum ex arbore, sic virtus exibat e corpore, unde ait: Sentio virtutem de me exiisse (Luc. VIII, 46) . Inde opobalsamum expressius dicitur, eo quod compunctione ligni balsamum per cavernam punctionis erumpit.

PL 15, 1869B

木からバルサムが出るように、体から力が出ていた。それゆえ彼は言う。「私は自分から力が出たのを感じる」(ルカ8:46)。ここから、オポバルサムという名はいっそうよくその実を言い表している〔底本は expressius。expressio「搾り出し」とも読める〕。木が突き刺されると、バルサムが刺し傷の穴から噴き出すからである。