ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XXIV 雅歌5章の講解 第XXIV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1923B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.24.1

1

Aperi mihi, soror mea, proxima mea: pulsat ad januam etiam quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit.

PL 15, 1923B

「私に開けよ、私の妹、私に近い者よ」。彼はあなたが眠っているときにも戸を叩く。ただし、あなたが呼び覚まされて目覚めるか、呼ばれて胸の戸を開くなら、彼は入るであろう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.24.2

2

Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia audire nolis, nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est: aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis; ita et tu primo averteris conniventi magis dissimulatione, quam refragatione praerupta.

PL 15, 1923B

しかしもしあなたが預言者の朗読を避け、家で読まず、教会で聞こうともしないなら、あなたは、視線をそらしてまばたきし、見ることのできるものを見まいとする者、見る力があるのに見まいとして目を閉じる者と、同じではないか。あるいは、怒り狂って自分の目に手をかけた多くの者と同じではないか。そのようにあなたもまた、きっぱりした反抗によるよりも、むしろまばたきによる素知らぬふりによって、まず目をそらしたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.24.3

3

Nam cum ad Ecclesiam venis et te Christianum esse asseris, sanus videris, aperis oculos quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis ne videas tibi, et si aliis videre videaris.

PL 15, 1923C

実に、あなたが教会に来て、自分をキリスト教徒だと言い張るとき、あなたは健やかに見え、見ることのできる目を開いている。しかし朗読されることを聞かぬふりをしているとき、あなたは自分のために見ないよう目を閉じている。他の人々にはあなたが見ているように見えるとしても、そうなのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.24.4

4

Injicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae, et caecitatem infers cordi tuo (quod est gravius) voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias.

PL 15, 1923C

あなたは自分の魂の目に、背信と無節制のある種の手をかけてもいる。そして、さらに重いことに、自ら望んだ盲目を自分の心にもたらす。見ていながら見ず、聞いていながら聞かないためである。