Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.35.1
Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Omnes doctores congruunt in paradiso, et lignum vitae radicatum et lignum scientiae, quo discernat bonum et malum: caeteraque ligna plena vigoris, plena vivificationis, spirantia et rationabilia.
PL 15, 1910D「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」。すべての教師は、楽園には、根づいた命の木と、それによって善と悪を見分ける知識の木、そして活力に満ち、生命を与えることに満ち、息づき、理性を備えたそのほかの木々があると〔底本は「ある」にあたる語を欠く。補って訳した〕、一致している。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.35.2
Ex quibus colligitur paradisum ipsum terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quo animatur et vivificatur anima virtutibus et infusione Spiritus sancti. Denique Salomon in spiritu paradisum in homine esse evidenter declaravit.
PL 15, 1911Aこれらのことから、地上の楽園そのものは、どこかの土地にではなく、我々の主導的部分——それによって魂が徳と聖なる霊の注ぎによって生かされ、活気づけられる——にあると見なしうることが導かれる。実に、ソロモンは霊において、楽園が人間のうちにあることを明らかに宣言した。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.35.3
Et quia mysteria exprimit vel animae et Verbi, vel Christi et Ecclesiae; ideo ait de virgine anima vel Ecclesia, quam volebat virginem castam assignare Christo: Paradisus clausus, soror mea sponsa, paradisus clausus, fons signatus.
PL 15, 1911Aそして、それは魂と言葉の、あるいはキリストと教会の奥義を表すがゆえに、彼は、処女なる魂あるいは教会——それを貞潔な処女としてキリストに引き渡そうと望んでいた——について言う。「閉ざされた楽園、私の妹、花嫁よ、閉ざされた楽園、封じられた泉」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.35.4
Paradisus Graece, Latine hortus dicitur. Denique Susanna in paradiso erat, et sic legitur latine: et Adam in paradiso erat, et sic legimus. Ergo non te moveat quod alii codices latini hortum habent, alii paradisum. Ibi ergo est casta uxor, ubi et virgo.
PL 15, 1911Aギリシア語では「楽園」(パラディースス)、ラテン語では「園」(ホルトゥス)と言われる〔paradisus はギリシア語から入った語で、ラテン語の hortus にあたる。以下の議論は二つの語の違いにかかる〕。実に、スザンナは楽園にいた。ラテン語でもそう読まれる。またアダムは楽園にいた。我々はそう読む。それゆえ、ラテン語の写本によって、ある写本は園とし、別の写本は楽園としていることに、あなたは動揺するな。貞潔な妻がいるのは、処女もいる所である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.35.5
Licet virgo excepta habeat claustra sua et signacula, sed utraque in paradiso; ut adversum aestus corporis et carnis flagrantiam refrigeretur virtutum umbraculis.
PL 15, 1911B処女は、別格に自分の囲いと封印を持つとはいえ〔excepta は「別格に」と取った〕、どちらも楽園にいる。体の熱と肉の燃え立ちに対して、徳の木陰によって涼を得るためである。