ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. III, Caput XX 雅歌3章の講解 第XX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1896B · 6 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.20.1

1

Quae est ista quae ascendit a deserto? Desertus hic terrae locus et incultus videtur, sentibus et spinis nostrorum obsitus delictorum.

PL 15, 1896B

「荒れ野から上ってくるこの者は誰か」。この荒れ野は、地の人気のない耕されぬ所と見え、我々の罪の野茨と茨に覆われている。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.20.2

2

Mirantur videlicet quomodo anima quae ante in inferno relinquebatur, inhaereat Dei Verbo, et ascenderit sicut vitis propago, in superiora subrigens se, velut fumus natus ex igne, atque alta petens, tum praeterea bonis odoribus fragret.

PL 15, 1896B

すなわち彼女たちは驚くのである。以前は冥界に打ち捨てられていた魂が、どうして神の言葉に結びつき、ブドウの若枝のように上へ身を伸ばし、火から生まれた煙のように高みを目指して昇り、そのうえ良い香りを放つのか、と。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.20.3

3

Odor autem ille orationis piae redolet suavitatem, quae dirigitur sicut incensum in conspectu Domini (Psal. CXL, 2) .

PL 15, 1896B

ところで、敬虔な祈りのあの香りは甘美を放ち、この祈りは香のように主の前にまっすぐ向かう(詩篇140:2)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.20.4

4

Et in Apocalypsi legimus, quod Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum (Apoc. VIII, 4) . quae incensa referuntur per angelorum suorum orationes, scilicet super altare illud aureum quod est ante sedem Dei.

PL 15, 1896B

また我々は黙示録に読む。「香の煙は聖なる者たちの祈りとともに立ちのぼった」(黙示録8:4)。それらの香は、彼らの天使たちの祈りを通して、すなわち神の座の前にあるあの金の祭壇の上へ、運ばれると語られている〔底本は per angelorum suorum orationes と刷り、意味が定かでない。referuntur も「運ばれる」と取った〕。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.20.5

5

Et tamquam suave piae precationis fragrat unguentum; quia de aeternorum et invisibilium, non de corporalium petitione compositum est: praecipue tamen myrrham redolet et thus, eo quod peccato mortuus sit, et Deo vivat.

PL 15, 1896B

そして、敬虔な祈願の香油は甘く香る。それは永遠で目に見えないものを求めて調えられたのであり、体に属するものを求めて調えられたのではないからである。とりわけミルラと乳香が香るのは、罪に対して死に、神に対して生きている者だからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.20.6

6

Unde et in posterioribus: Ibo, inquit, mihi ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Sequitur:

PL 15, 1896C

それゆえ後の箇所にもある。「私はミルラの山へ、乳香の丘へ行こう」と彼女は言う。次に続く。