ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VI, Caput III 雅歌6章の講解 第III章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1940D · 10 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.1

1

Apostolorum vox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et Judas apostolus fuit, et in convivio Christi inter apostolos recumbebat. Dicebat et ipse: Tuus sum; sed voce, non corde.

PL 15, 1940D

この言葉は使徒たちの言葉であるが、とはいえすべての使徒の言葉ではない。ユダも使徒であり、キリストの宴席で使徒たちの間に身を横たえていたからである。彼もまた「私は汝のもの」と言っていた。だが口で言ったのであって、心でではなかった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.2

2

Venit et introivit in eum Satanas, et coepit dicere: Non est tuus, Jesus, sed meus est. Denique ea quae mea sunt, cogitat, quae mea sunt in pectore suo volvit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit: tuus est apostolus, et meus mercenarius.

PL 15, 1940D

サタンが来て、彼の中に入り、こう言い始めた。「イエスよ、この者は汝のものではない。私のものである。実に、この者は私のものを考え、私のものを胸の中で転がしている。汝と共に宴を楽しみ、私と共に養われる。汝からパンを受け取り、私から金銭を受け取る。汝と共に飲み、私に汝の血を売る。汝の使徒であり、私の雇い人である。」

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.3

3

Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sunt corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti: in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi.

PL 15, 1940D

世俗の者は「私は汝のもの」と言えない。主人を複数持っているからである。情欲が来て言う。「あなたは私のものだ。あなたは体に属するものを欲しがるからだ。あの若い娘への愛において、あなたは自分を私に売った。あの娼婦との同衾において、私はあなたの代価を数えて払った。」

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.4

4

Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est.

PL 15, 1941A

貪欲が来て言う。「あなたの持つ銀と金は、あなたの隷属の代価である。あなたが保つ所有は、あなたの権利の購入であり、あなたの自由の売却である。」

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.5

5

Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus.

PL 15, 1941A

奢侈が来て言う。「あなたは私のものだ。一日の宴は、あなたの生命の代価である。あの饗宴の出費は、あなたの首への競り値であり、あなたの契約の総額である。」

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.6

6

Et quod pejus est, caro emptus es pretio, vilior cibo es tuo: pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita: inter calices te redemi, inter epulas acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es.

PL 15, 1941A

「さらに悪いことに、あなたは高値で買われたのだ〔caro は副詞「高値で」と取った。名詞「肉」とも読めるが、そのときは carne となるはずである〕。あなたは自分の食物より安い。一日の食卓の方が、あなたにとって、生涯のすべての時の生命よりも高価なのだ。杯のあいだに私はあなたを買い戻し、宴のあいだに手に入れた。」野心が来て、あなたに言う。「まことにあなたは私のものだ。」

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.7

7

Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati?

PL 15, 1941A

「あなたに他の者たちを支配させたのは、あなた自身が私に仕えるようにするためだと知らないのか。あなたに権力を与えたのは、あなたを私の権力に服させるためだと知らないのか。」

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.8

8

An ignoras ipsi Domino salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) ? Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos.

PL 15, 1941B

あなたは知らないのか。この世の君主が、主なる救い主自身に、世のすべての国々を示したうえで、こう言ったのを。「もし、ひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)。他の者たちを自分に従わせようと望む者は、まず自分が従わされるのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.9

9

Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est! Quomodo ergo tu qui hujusmodi es, potes Christo dicere: Tuus sum?

PL 15, 1941B

あらゆる悪徳が来て、それぞれが言う。「あなたは私のものだ。」これほど多くの者が権利を主張する者は、なんと安い奴隷であることか。それなら、このような者であるあなたが、どうしてキリストに「私は汝のもの」と言えるだろうか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.3.10

10

Respondebit tibi ille: Non quicumque dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21) : non quicumque dicit mihi: Tuus sum, meus est.

PL 15, 1941B

彼はあなたに答えるであろう。「私に向かって『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではない」(マタイ7:21)。「私に向かって『私は汝のもの』と言う者がみな、私のものなのではない。」