Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.6.1
(Vers. 5.) Quae est haec quae ascendit, innitens super fratrem suum? Superius dixerunt, Quaenam est haec prospiciens tanquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol?
PL 15, 1953B(第5節)「兄弟にもたれて上ってくるこの者は誰か」。先に彼らは言った。「曙のように見渡し、月のように麗しく、太陽のように選ばれたこの者は、いったい誰か」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.6.2
Hic plus quod adjiceretur, inventum est, eo quod Verbo Dei innixa ascenderat; perfectiores enim supra Christum recumbunt, sicut et Joannes in Christi pectore recumbebat.
PL 15, 1953Cここでは、付け加えられるべきさらなるものが見いだされた。神の言葉にもたれて上っていたからである。実際、より完全な者たちは、ヨハネがキリストの胸に身を横たえていたように、キリストにもたれて身を横たえる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.6.3
Ita ergo et haec vel incumbebat in Christum, vel supra ipsum se reclinabat: aut certe quoniam de nuptiis loquimur, jam quasi tradita in Christi dextera, in thalamum ducebatur Sponso. Et quia jam copula charitatis est, blanditur ei sponsus, et dicit:
PL 15, 1953Cだから彼女もまた、キリストにもたれかかり、あるいは彼の上に身をもたせかけていたのである。あるいは、我々は婚礼について語っているのだから、すでにキリストの右手に引き渡されたかのようにして、花婿のもとの婚礼の部屋へ導かれていた。そして、すでに愛の結合ができているので、花婿は彼女に甘く語りかけて言う。