Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.36.1
Salit ergo in uniuscujusque corde frequenter, transilit et exit et revertitur: si sequaris, si requiras, si tibi fidelium grata disputatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, postules resuscitari.
PL 15, 1880Cそれゆえ〔言葉は〕、一人ひとりの心の内でしばしば跳び、跳び越え、出て行き、そして戻る。もしあなたが追い、探し、あなたのために、信仰ある教師たち〔fidelium と doctorum は一続きと取った〕の快い論議によって、出て行き過ぎ去った言葉が呼び覚まされるよう求めるなら、である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.36.2
Sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit, anima mea exivit in verbo ejus (Cant. V, 6) . Ergo etsi super montes salit, sequere: etsi super colles, sequere.
PL 15, 1880Cかの探して見いだした女のように。彼女は言った。「私の兄弟は過ぎ去った、私の魂は彼の言葉のうちに出て行った」(雅歌5:6)。それゆえ、彼が山々の上を跳ぶとしても、従え。丘の上を跳ぶとしても、従え。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.36.3
Reperiuntur enim in montibus et in collibus venatores Domini, qui investigant eos qui capiuntur ad vitam; sic enim dixit per Hieremiam Deus: Ecce mitto multos piscatores et multos venatores, et venabuntur eos super omnem montem et super omnem collem (Jerem. XVI, 16) .
PL 15, 1880D実際、山々や丘には主の狩人たちが見いだされ、彼らは生命へと捕らえられる者たちを探し出す。神がエレミヤを通してこう言ったからである。「見よ、私は多くの漁師と多くの狩人を遣わす。彼らは、すべての山の上、すべての丘の上で彼らを狩るだろう」(エレミヤ16:16)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.36.4
Ibi ergo populus Dei quaeratur et inveniatur in Petri et in Pauli doctrina, gratia, disciplina; ut non in convalle sint, ubi fletus, sed in montibus a quibus unumquemque Christus illuminat, et cum Petrum legimus, Christus illuminat: et cum Paulum legimus, Christus illuminat.
PL 15, 1880Dそれゆえ、神の民はそこで探され、ペトロとパウロの教え、恩寵、規律のうちに見いだされるがよい。涙のある谷にいるのではなく、キリストが一人ひとりを照らす山々にいるように。我々がペトロを読むとき、キリストが照らす。我々がパウロを読むときも、キリストが照らす。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.36.5
Curavit Paulus, Christus illuminavit; quoniam invocato Domini Jesu nomine, resurrexit, cujus sanatus est munere. Suscitavit mortuam Petrus, Christus illuminavit; et ideo ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5) .
PL 15, 1880Dパウロが癒やし、キリストが照らした。主イエスの名が呼ばれて、その賜物によって癒やされた者が起き上がったからである。ペトロは死んだ女を起こし、キリストが照らした。それゆえ彼は言う。「汝は永遠の山々から、驚くべきしかたで照らす」(詩篇75:5)。