ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XVI 雅歌5章の講解 第XVI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1921C · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.16.1

1

Cincinni autem mei guttarum noctis. Noli, proxima mea, accipere cincinnos corporalium capillorum: non illa ornamenta, sed crimina sunt: lenocinia formae, non praecepta virtutis.

PL 15, 1921C

「そして私の巻き毛は夜の滴の〔もの〕」。私の近しい者よ、体の髪の巻き毛を受け取るな。あれは飾りではなく、罪状である。容姿の媚びであって、徳の教えではない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.16.2

2

Alios cincinnos Nazaraeus habet, in quibus ferrum non ascendit, quos nemo praecidit: qui non calamistris compositi aut arte digesti, sed multiplici crispantes virtutum nitentium gratia refulserunt.

PL 15, 1921C

ナジル人は別の巻き毛を持つ。それには鉄が上らず、誰も切り落とさない。それは、鏝で整えられたり技巧で整えられたりしたものではなく、多様に縮れつつ、輝く徳の魅力によって光を放った。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.16.3

3

Disce in historia quales Nazaraeus cincinnos habeat, quos quamdiu Samson habuit intactos, numquam vinci potuit. Cincinnos perdidit, et meritum virtutis amisit (Jud. XVI, 17) .

PL 15, 1921D

ナジル人がどのような巻き毛を持つかを、歴史の中で学べ。サムソンはそれを損なわずに持っていた間、決して打ち負かされることができなかった。巻き毛を失って、徳の功績を失った(士師記16:17)。