ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XVIII 雅歌1章の講解 第XVIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1860B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.18.1

1

Quod si cubiculum quaerimus, ipse nos edocet qui ait: tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6) . Cubiculum Ecclesiae corpus est Christi.

PL 15, 1860B

もし我々が寝室を求めるなら、こう言う者自身が我々に教える。「汝は祈るときは、汝の寝室に入り、戸を閉じて、隠れたところにいる汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。教会の寝室はキリストの体である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.18.2

2

Introduxit eam rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves ut aperiret sibi thesauros scientiae, sacramentorum clausas ante fores panderet, cognosceret quiescentis gratiam, defuncti somnum, virtutem resurgentis.

PL 15, 1860B

王は教会を奥義のすべての奥へ導き入れ、鍵を与えた。知識の宝を自分で開き、秘跡の、前には閉ざされていた扉を押し開き、憩う者の恩寵、死んだ者の眠り、復活する者の力を知るためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.18.3

3

In illo cubiculo justitias Domini Jesu nupta reperit. Quae sunt illae justitiae? Utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia cum venienti ad baptismum diceret Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit Jesus: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) .

PL 15, 1860B

その寝室において、嫁した者は主イエスの正義を見いだした。その正義とは何か。もちろん洗礼の秘跡である。我々が読むとおり、洗礼を受けに来た主にヨハネが、「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のもとに来るのか」と言ったとき、イエスは答えた。「今は許せ。このようにして我々がすべての正義を満たすことが、ふさわしいのだ」(マタイ3:15)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.18.4

4

In illo cubiculo justificationes Domini discit, consilium Dei cognovit, quo nihil potest esse sublimius; hoc est enim divinum, in quo fit remissio peccatorum.

PL 15, 1860C

その寝室において、彼女は主の義の定めを学び、神の計画を知った。それより崇高なものはありえない。罪の赦しがそこで行われるのだから、それは神的だからである。