ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XXXVII 雅歌2章の講解 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1881A · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.37.1

1

Nos igitur qui montes esse non possumus, stemus in montibus vel in collibus; ut cum miserit piscatores suos Dominus et venatores, ut venentur eos qui supra omnem montem sunt, vel super omnem collem, id est, in legis et prophetarum praeceptis; et novi et veteris Testamenti cognitione omnem habentes conversationem, inveniant nos paratos, et velut bonas colligant spicas, opportuno missi messores tempore; quia si quis extra montem aut collem fuerit repertus, colligi velut bona spica non poterit ab his, qui ut comparationis faciamus alterius mentionem, triticum a paleis separare mittentur.

PL 15, 1881A

それゆえ、山であることのできない我々は、せめて山々や丘の上に立とう。主が自らの漁師たちと狩人たちを遣わして、すべての山の上、あるいはすべての丘の上にいる者たち、すなわち、律法と預言者たちの掟、また新しい契約と古い契約の認識のうちに、自らの生活のすべてを置いている者たちを狩らせるとき、彼らが我々を備えのできた者として見いだし、ふさわしい時に遣わされた刈り入れる者たちとして、我々を善い穂のように集めるように。山や丘の外で見いだされる者がいれば、善い穂のように集められることはできないからである。集めるのは、別の比喩に触れておくなら、コムギをもみ殻から分けるために遣わされる者たちである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.37.2

2

Plurimarum igitur operationum solertes ministros Dominus habet, iidem piscatores, iidem etiam venatores sunt, atque messores.

PL 15, 1881B

それゆえ主は、実に多くの働きに巧みな僕たちを持っている。同じ者たちが漁師であり、同じ者たちが狩人であり、また刈り入れる者でもある。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.37.3

3

Si in tempore messis quo diriguntur isti metere, maturus exspectes, salientem in montibus poteris intueri, et videbis Dominum Jesum similem capreolo aut hinnulo cervorum super montes Bethel.

PL 15, 1881B

もし、刈り入れる者たちが刈るために遣わされる刈り入れの時に、熟して待つなら、あなたは山々の上を跳ぶ者を仰ぎ見ることができ、主イエスが、ベテルの山々の上にいる若いカモシカ、あるいは子ジカに似ているのを見るだろう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.37.4

4

Salit enim super Ecclesiam quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet; unde et sponsa de eo dicit:

PL 15, 1881B

彼は教会の上を跳ぶ。教会はパンの家であり、信ずる者たちの心を堅固にするからである〔「パンの家」はベツレヘムの意で、上で刷られた Bethel(神の家)とは語が違う〕。それゆえ花嫁もまた彼について言う。