Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.4.1
Accipe secundum litteram, quia quaesivit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrymis deplorando. Quaesivit in noctibus; quia Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12) , ut quaerere eum sollicitius disceremus.
PL 15, 1892B文字どおりに受け取れ。彼女は夜に、祈り、願い、涙をもって嘆いて、求めたのである。夜に求めたのは、「彼は闇を自らの隠れ処とした」(詩篇17:12)からであり、それは我々がいっそう熱心に彼を求めることを学ぶためである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.4.2
Quaesivit igitur in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia de prophetis, Evangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est: Quia nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3) .
PL 15, 1892Bこうして、諸国民から集められた教会は預言者たちの中に求め、それゆえに信じた。実に、主の到来の証しを、福音書記者たちとパウロは預言者たちから挙げた。それゆえ書かれている。「夜は夜に知識を告げる」(詩篇18:3)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.4.3
Quaesivit in noctibus, in persecutionibus et adversis, in tribulationibus et doloribus duris. Nox est omnibus, quibus non est perfecta securitas; unde ait Dominus: Veniet nox quando nemo potest operari. Cum in hoc mundo sum, lux hujus mundi sum (Joan. IX, 4) .
PL 15, 1892C彼女は夜に、すなわち迫害と逆境の中、患難と厳しい苦痛の中で求めた。完全な安全のない者たちすべてにとって、夜がある。それゆえ主は言う。「夜が来る、その時には誰も働くことができない。私がこの世にいる間、私はこの世の光である」(ヨハネ9:4)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.4.4
Non ergo operemur in tenebris; si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine.
PL 15, 1892Cそれゆえ、我々は闇の中で働くまい。我々の業が輝くなら、我々は闇の中ではなく光の中で働いているからである。