ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VIII, Caput XIV 雅歌8章の講解 第XIV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1955C · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.14.1

1

Sumamus igitur has alas, quae sicut flammae ad superiora dirigunt. Exuat unusquisque animam suam involucris sordidioribus, et quasi aurum igne approbet detersam luto. Sic enim purgatur anima, velut aurum optimum.

PL 15, 1955C

それゆえ、炎のように上方へ導くこの翼を、我々は取ろう。めいめいは、自分の魂をより汚れた覆いから脱がせ、泥を拭い去った魂を、金のように火で試せ。魂は、最上の金のように、そのようにして清められるからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.14.2

2

Pulchritudo autem animae sincera virtus et decor, verior cognitio supernorum; ut videat illud bonum ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. Eo igitur vivit, atque intellectum accipit.

PL 15, 1955C

魂の美しさは、純粋な徳と飾り、天上のものについてのいっそう真実な認識である〔sincera virtus et decor と verior cognitio supernorum の切れ目は定かでない。並べて述語と取った〕。それは、すべてがそれに依存し、それ自身は何ものにも依存しない、あの善を魂が見るためである。それゆえ魂はそれによって生き、知性を受ける。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.14.3

3

Vitae enim fons est summum illud bonum, cujus in nobis accenditur desiderium, cui appropinquare et misceri voluptas est: quod ei qui non videt, desiderio est: et ei qui videt, vita est; ideoque universa alia despicit, hoc uno mulcetur, et delectatur.

PL 15, 1955C

あの最高の善は生命の源であり、それへの憧れが我々の内にともされる。それに近づき、それと混じり合うことは快楽である。それは、見ない者にとっては憧れの対象であり、見る者にとっては生命である。それゆえ〔見る者は〕ほかのすべてを見下し、この唯一のものによって慰められ、喜ぶ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.14.4

4

Hoc est quod subministrat universam substantiam: ipsum autem manens in semetipso, dat aliis; nihil autem in se ex aliis suscipit, de quo Propheta ait: Dixi Domino: Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2) .

PL 15, 1955D

これこそ、全実体を供給するものである。それ自身は自らの内にとどまりつつ他に与え、他から自らの内に何も受け取らない。これについて預言者は言う。「私は主に言った、汝は私の神である。汝は私の善きものを必要としないからである」(詩篇15:2)。