Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.6.1
Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. Denique ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili, quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse in cubili quaesivit.
PL 15, 1892Dしかし、おざなりに求めるだけでは、恩寵に至るには足りない。あなたが務めに粘り強く励むことが要る。実に、寝床で求め、夜々に求めた、この教会あるいは魂は、初めは見つけなかった。おそらく寝床で求めたからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.6.2
Sed postea quam surrexit, et abiit in civitatem (vide ne in illam civitatem in qua Dominus celebraturus pascha, discipulos destinavit dicens (Matth. XXVI, 18) : Ite in civitatem ad quemdam ) postea quam in foro, ut dixi, quaesivit, ubi oleum venditur, quod exspectantes Sponsum emere consuerunt; ubi jus, ubi leges.
PL 15, 1893Aだが、彼女が起き上がって町へ出てから――その町は、主が過越を祝おうとして弟子たちを遣わした町ではないか、よく見よ。主は「町へ、ある人のところへ行け」と言った(マタイ26:18)――すなわち、既に述べたように、広場で求めてから〔底本はここに主節を欠き、文が完結しない〕。その広場とは、花婿を待つ者たちが買うのが常であった油の売られる所、法のある所、律法のある所である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.6.3
Si enim lex spiritualis, et forum utique spirituale, ubi disputant periti legis aeternae. Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam?
PL 15, 1893A実際、律法が霊的であるなら、広場もまた確かに霊的であり、そこでは永遠の律法に通じた者たちが論じ合う。この広場は、訴訟で騒がしいのではなく、キリストの法廷によって栄光に満ちている。どこで彼女は求めたのか、と私は言うのだ。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.6.4
In foro, et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad patrisfamilias Evangelici prandium convenirent, colligebantur: qui vocati excusandum se ab hujusmodi epulis non putarunt.
PL 15, 1893A広場で、そしてその後、大通りで求めた。その大通りから、福音書の家長の食事に集まることになる者たちが集められた。彼らは召されても、このような宴を断る口実を考えなかった者たちである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.6.5
Postea quam in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos qui circumeunt civitatem, et tunc demum potuit invenire quod quaereret; fortasse quod in tribulatione et metu posita magis inveniat gratiam. Denique posterius ait:
PL 15, 1893B広場で、また大通りで求めた後、と私は言うのだが、彼女は町を巡る者たちに出会い、そのときようやく、求めていたものを見つけることができた。おそらく、患難と恐れの中に置かれたほうが、いっそう恩寵を見つけるからである。実に、後の箇所で彼女は言う。