Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.10.1
Refert etiam considerare, quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet, rubeum sit, boni et ipsum odoris; eo quod caro Christi velut morali divinitatis claritudine circumsepta, coelestis habuerit protectionem gratiae.
PL 15, 1873Bまた、考えることには意味がある。このユリは輝きに取り巻かれ、内に持つものは赤く、それもまたよい香りだということである。キリストの肉は、いわば神性の城壁のごとき輝き〔底本は morali(道徳の)。murali(城壁の)と読む〕に囲まれて、天の恩寵の守りを得ていたからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.10.2
Denique in posterioribus ait: Fraternus meus candidus, et rubeus (Cant. V, 10) : candidus claritate divina, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit.
PL 15, 1873C実に、後の箇所で彼女は言う。「私の兄弟は白く、また赤い」(雅歌5:10)〔底本は fraternus。「兄弟」と取る〕。白いのは神の輝きによってであり、赤いのは人の色の姿によってである。キリストは受肉の秘義によって、それを身にまとったのである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.10.3
Meritoque et ipsum quod est rubrum, bene olet, quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore fragrarunt.
PL 15, 1873Cそして、赤いそのものがよく香るのは当然である。キリストの肉は罪がなく、背信の者たちはそれに触れて、自分の手を汚した。聖なる者たちは敬ってそれを拝し、敬虔の香りを放ったのである。