Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.12.1
Istae sunt vere qui geminos creant, in quibus non est infecunditas aliqua virtutum, sterilitas ulla meritorum.
PL 15, 1904Aまことに、双子を産むのはこの者たちであり、その中には、徳の不毛も、功績のどんな不妊もない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.12.2
Bene geminos creant, quia congeminant sensus suos; unde habes in Proverbiis scriptum: Et tu scribe haec tibi tripliciter, in consilium, et in cognitionem (Prov. XXII, 20) . Triplicem praemisit scriptionem, et duo subdidit, consilium et cognitionem.
PL 15, 1904B双子を産むというのは適切である。彼らは自らの感覚を倍にするからである。それゆえ、あなたは箴言にこう書かれているのを読む。「汝もこれを、汝のために三重に書け、助言と知識において」(箴言22:20)。三重の筆記を先に述べ、助言と知識の二つを付け加えた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.12.3
Sed cognitio gemina est, una incorporalium, altera corporalium; unde etiam in posterioribus habes: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Vers. 5) .
PL 15, 1904Bだが知識は二つある。一つは体のないものについて、もう一つは体のあるものについてである。それゆえ、後の箇所にもこうある。「汝の二つの乳房は、カモシカの双子の二匹の子ジカのよう、ユリの中で草を食む、日が息づき、影が傾くまで」(第5節)。