ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VII, Caput II 雅歌7章の講解 第II章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1947A · 6 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.2.1

1

Sed quid sibi vult quod ait, in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exodi III, 5): quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus.

PL 15, 1947A

では、教会の歩みが履物の中で美しいと彼が言うのは、どういう意味か。我々は、モーセに「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)と言われたと読む。これによって彼は、体の束縛に縛りつけられて留まらないよう諭されたと見える。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.2.2

2

Ergo speciosam in Canticis significat animae pulchritudinem, quae carne tanquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur, sed incessus decore praecellit.

PL 15, 1947A

それゆえ、雅歌が示しているのは魂の美しさである。その魂は、肉を履物のように用い、その履物そのものに妨げられず、歩みの美しさにおいてまさる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.2.3

3

Calceat ergo se anima ecclesiasticam gratiam, ut cursum vitae hujus et transitum cum decore praetereat.

PL 15, 1947A

それゆえ魂は、教会の恩寵を自らに履く。この世の生の歩みと通過を、美しく通り過ぎるためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.2.4

4

Quod fit si calceamentum suum non inquinet luto corporali, non in vitiorum mergat voragine: si castiget carnem suam, ne moretur ad cursum, et arvinae pinguis pondere praegravetur. Bonum calceamentum animae pudicitia est, bonus gressus est in vestigio castitatis.

PL 15, 1947A

それは、魂が自分の履物を体の泥で汚さず、悪徳の渦に沈めず、自分の肉を懲らして、走ることが遅れず、太い脂の重みに押さえつけられないなら、実現する。魂のよい履物は貞潔であり、よい歩みは貞潔の足跡にある。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.2.5

5

Sapientia autem amictus est animae, unde scriptum est: Honora eam, et amplectetur te (Prov. IV, 8) .

PL 15, 1947B

知恵は魂の衣である。だから「それを尊べ。そうすれば、それは汝を抱く」(箴言4:8)と書かれている。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.2.6

6

Utamur ergo corpore tanquam calceamento ad inferioris opera virtutis: ad ministerium, non praeceptum: ad obsequium, non delectationem: ad obedientiam, non dissensionem; et in via sapientiae vestigium collocemus, ne gressus nostros vis torrentis aliqua concludat.

PL 15, 1947B

それゆえ、体を履物のように用いよう。より低い徳の働きのために。奉仕のために、命令のためではなく。恭順のために、悦楽のためではなく。従順のために、不和のためではなく。そして知恵の道に足跡を置こう。急流のいかなる力も我々の歩みを閉ざすことのないようにである。