ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XLII 雅歌1章の講解 第XLII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1868A · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.42.1

1

Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te. Virtutis labor quaerit victoriam, ut non possit equae illi quae Salomonis est comparari, velox ad currendum, habilis ad partum; quoniam fecunditas animae desideratur et quaeritur.

PL 15, 1868A

「ファラオの戦車の中の私の牝馬に、私は汝をたとえた」。徳の労苦は勝利を求める。それは、ソロモンのあの牝馬、走るのに速く、産むのに適した牝馬になぞらえられうるためである〔底本は ut non possit「なぞらえられえないように」。文脈から ut possit と解した〕。魂の豊かな実りが望まれ、求められているからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.42.2

2

Haec ergo equa pretiosa est, et currus Pharaonis veloces. Sed hoc loco de anima dicendum suscepimus, hujus equae quae similis aestimatur huic animae, hoc est, propheticae vel apostolicae virtutis: quod in eorum annumeretur grege, qui fecunditate praedicationis suae totius orbis terrarum spatia repleverunt.

PL 15, 1868A

それゆえこの牝馬は貴く、ファラオの戦車は速い。だが、この箇所では魂について語ることを我々は引き受けた。すなわち、この魂に似ていると見なされるこの牝馬、つまり預言者的あるいは使徒的な徳についてである。それは、宣教の豊かな実りによって全世界の広がりを満たした者たちの群れの中に数えられるからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.42.3

3

Et quamvis in corpore constituti, nulla tamen cursus spiritalis sensere dispendia. Ideoque laudatur quod coelesti sibi illuminante praecepto, jam speciosa, jam pulchra sit quae vultu praeferat castitatis decorem, et redimicula cervicis tollat, in qua sunt patientiae et humilitatis insignia. Atque idcirco sponsam suam collaudans dicebat:

PL 15, 1868A

彼らは体の内に置かれながら、霊的な走りの損失を少しも感じなかった。それゆえ、天の命令が自分を照らしているので、すでに麗しく、すでに美しい女が、顔に貞潔の麗しさを示し、首の飾り紐を持ち上げ、その首に忍耐と謙遜のしるしがあるとして、称えられる。それゆえ、〔花婿は〕自分の花嫁をたたえて言っていた。