Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.25.1
(Vers 12.) Ego, inquit, civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) . His munitur muris, his obsessa defenditur. Et vere murus anima, quae praetenditur in castris. Unde et ipsa ait in Canticis: Ego murus, et ubera mea sicut turres (Vers. 10) .
PL 15, 1958C(第12節)「私は堅固にされた町、私は包囲された町」と彼女は言う(イザヤ27:3)。この城壁によって守られ、この城壁によって、包囲されても守られる。そしてまことに、陣営の前に張り出される魂は城壁である。それゆえ彼女自身も雅歌で言う。「私は城壁、私の乳房は塔のよう」(第10節)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.25.2
Bonus murus quem pinxit Dominus, sicut ipse ait: In manibus meis pinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Esai. XLIX, 16) .
PL 15, 1958C主が描いた城壁は善い城壁である。彼自身が言うとおりである。「私は自分の手に汝の城壁を描いた。汝はつねに私の目の前にいる」(イザヤ49:16)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.25.3
Bona anima quae habet speculatorem Deum, et in manibus ejus est; sicut anima prophetica, quae in manus Dei commendatur ut spiritus (Psal. XXX, 6) , et quae in conspectu Dei est: Oculi enim Domini super justos; sicut et ipse ait: Ego eram in oculis ejus tanquam inveniens pacem.
PL 15, 1958C神を見張り役とし、神の手の内にある魂は善い魂である。預言者の魂のように、それは霊として神の手に委ねられ(詩篇30:6)、神の目の前にある。「主の目は義人たちの上にある」からである。彼女自身が言うとおりである〔底本は ipse「彼自身」。ipsa と読む〕。「私は彼の目に、平和を見いだす者のようであった」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.25.4
Bonas turres habet, quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam. Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata conjunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu. Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in propheta dicens:
PL 15, 1958D知解されるものについての言葉と、道徳に関するものについての規律をも持つ魂は、善い塔を持つ。こうして、愛する男と愛する女が急ぐうちに、霊的な結合が祝われた。双方の合意によって求められた結合である。それゆえ、霊は婚礼の歌を歌うかのように、預言者の中で喜び躍って言った。