Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.51.1
Puteus aquarum viventium; puteus enim si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur: exercitatus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum. Ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est usu, otio autem inutilis habetur.
PL 15, 1916A「生ける水々の井戸」。井戸は、何も汲み出さなければ、動かぬ怠惰と衰えた停滞のために、たやすく腐る。だが使われれば、見た目に澄み、飲むのに甘くなる。富の山もそれと同じで、積み上げられると砂まじりになるが、使われれば美しく、使われずに放置されれば役に立たぬものと見なされる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.51.2
Derivato igitur aliquid de puteo hoc: Ignem enim ardentem restinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33) . Aqua autem stativa cito vermes facit: non stet thesaurus tuus, ne ignis tuus stet. Stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis averteris.
PL 15, 1916Aそれゆえ、この井戸から少し引き出せ。「水は燃える火を消し、施しは罪に抗う」(集会の書3:33)とあるからである。淀んだ水はすぐに虫を生む。あなたの宝を淀ませるな、あなたの火が淀まないためである。その火はあなたのうちにとどまるであろう、あなたがそれを憐れみの行いによってそらさないかぎり。