Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.11.1
Sed tamen nec sic invenit, et ideo dicit: Exsurgam, id est, erigam et attollam intentionem meam, ut quaeram impigre, quaeram sollicite: introibo in civitatem. Est et anima quae dicit: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) .
PL 15, 1894Aだが、それでも彼女は見つけず、それゆえ言う。「私は起きよう」、すなわち、私の志を起こし、高く掲げ、倦まずに求め、気を配って求めよう。私は町に入ろう。「私は堅固な町、私は包囲された町」と言う魂もある(イザヤ27:3)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.11.2
Est civitas munita per Christum, est civitas illa Hierusalem in coelo, in qua abundant divinae legis interpretes et disciplinarum periti, per quos Verbum Dei quaeritur.
PL 15, 1894Aキリストによって堅固にされた町があり、天にあるあのエルサレムという町であって、そこには神の法の解釈者たちと、諸々の教えに通じた者たちが満ちており、彼らを通して神の言葉が求められる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.11.3
Quaeram, inquit, in foro illius civitatis, in illo foro ubi tractant jura consulti, ubi oleum venditur, quod Evangelicae virgines emunt, ut semper faces suae luceant, nec eas fumus iniquitatis exstinguat.
PL 15, 1894B「私は、その町の広場で、法律家たちが法を論じ、油が売られているあの広場で求めよう」と彼女は言う。福音書のおとめたちは、自分たちの松明がいつも燃え、不法の煙がそれを消さないように、その油を買う。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.11.4
Quaeram, inquit, in plateis in quibus superfluunt aquae de illis fontibus prorumpentes, de quibus Salomon dicit esse potandum.
PL 15, 1894B「私は、大通りで、あの泉から湧き出る水があふれている所で求めよう」と彼女は言う。その泉から飲むべきだと、ソロモンは言っている。