ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XL 雅歌4章の講解 第XL章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1913A · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.40.1

1

Caveamus ergo ne hominem istum, id est νοῦν, mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat.

PL 15, 1913A

それゆえ、あの女、すなわち我々の感覚の情念が、それ自身も悦楽に欺かれ弄ばれて、この人間、すなわち「知性」〔ギリシア語〕を女々しくし、取り込んで自らの法と考えへ引きずり込むことのないよう、警戒しよう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.40.2

2

Fugiamus delectationem sicut serpentem, multas artes habet et maxime in homine. Nam alia animantia cibi aviditate capiuntur; homo quando plures sensus oculorum auriumque habet, tanto majora pericula.

PL 15, 1913A

悦楽を蛇のように避けよう。悦楽は多くの術を持ち、とりわけ人間に対してそうである。ほかの動物は食物への貪欲によって捕らえられるが、人間は目と耳の感覚をより多く持つので、それだけ危険も大きい。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.40.3

3

Itaque cave ne vigor mentis tuae, coitu quodam corporeae voluptatis inflexus emolliatur, atque in ejus omnes amplexus resolvatur, et fontem ejus aperiat, qui debet esse clausus et septus intentionis studio et consideratione rationis: Hortus enim clausus, fons signatus.

PL 15, 1913A

それゆえ、あなたの精神の活力が、体の快楽のある種の交わりによって曲げられて軟弱になり、そのすべての抱擁のうちに解けて、その泉を開くことのないよう警戒せよ。その泉は、志向の熱意と理性の考察によって閉ざされ、囲われていなければならない。「閉ざされた園、封じられた泉」だからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.40.4

4

Namque resoluto mentis sensu, se corporales delectationes effundunt perniciosae nimis, et in appetentiam plenam gravis periculi profluentes; quas si mentis vividae considerata mansisset custodia, refrenasset.

PL 15, 1913B

実に、精神の感覚が弛むと、体の悦楽があふれ出し、あまりに有害で、大きな危険に満ちた欲求へと流れ込む。生き生きとした精神の注意深い見張りが続いていたなら、これを抑えていたであろうに。