ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XXIX 雅歌4章の講解 第XXIX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1908C · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.29.1

1

(Vers. 10.) Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Et infra: Odor vestimentorum tuorum sicut Libani. Vide quem nobis tribuas, virgo, processum!

PL 15, 1908C

(第10節)「汝の乳房はぶどう酒よりも美しく、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさる」。また後に〔こうある〕。「汝の衣の香りはレバノンの香りのようだ」。見よ、処女よ、あなたが我々にどのような進歩をもたらすかを。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.29.2

2

Primus enim odor tuus super omnia aromata, quae in Salvatoris missa sunt sepultura, et mortuos corporis motus membrorumque redolet obiisse delicias. Secundus odor tuus, sicut odor Libani, Dominici corporis integritatem, virgineae florem castitatis exhalat.

PL 15, 1908D

実に、あなたの第一の香りは、救い主の埋葬に用いられたあらゆる香料にまさり、体の動きが死に絶え、肢体の悦楽が滅び去ったことを香らせる。あなたの第二の香りは、レバノンの香りのように、主の体の無傷を、処女の貞潔の花を、吐き出す。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.29.3

3

Favum itaque mellis tua opera componant. Odor etiam vestimentorum est odor actuum nostrorum. Admove igitur manus naribus tuis, et odorem actuum tuorum indefessa ac pervigili alacritate mentis explora.

PL 15, 1908D

それゆえ、あなたの業が蜜のハチの巣を作るがよい。衣の香りもまた、我々の行いの香りである。それゆえ、あなたの手を鼻に近づけ、倦むことなく目覚めた精神の機敏さによって、自らの行いの香りを確かめよ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.29.4

4

Mulcebit te odor dexterae tuae, et flagrantiam resurrectionis tua membra redolebunt, myrrham digiti tui sudabunt, hoc est, verae fidei gratiam spiritalia gesta flagrabunt.

PL 15, 1909A

あなたの右手の香りがあなたを和らげ、あなたの肢体は復活の芳香を香らせ、あなたの指はミルラを滴らせるであろう。すなわち、霊的な行いが、まことの信仰の恩寵を芳しく香らせるであろう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.29.5

5

Capis ergo, virgo, ex interiore tuo corpore voluptatem, et ipsa tibi dulcis, ipsa tibi suavis es, ipsa tibi (quod peccantibus saepe contingit) non incipis displicere.

PL 15, 1909A

ゆえに、処女よ、あなたは自分の内なる体から快楽を受ける。あなた自身があなたにとって甘く、あなた自身があなたにとって快い。そして(罪を犯す者たちにしばしば起こることだが)あなた自身があなたにとって不快になり始めることがない。