ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VIII, Caput X 雅歌8章の講解 第X章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1954B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.10.1

1

Et ideo anima nostra induat charitatem, et charitatem ejusmodi quae sit valida ut mors; quia sicut mors finis peccatorum est, ita et charitas; quoniam qui diligit Dominum, peccare desinit: Charitas enim non cogitat malum, neque gaudet super iniquitate, sed omnia sustinet (I Cor. XIII, 5) .

PL 15, 1954B

だから、我々の魂は愛をまとえ。しかも、死のように強い、そのような愛をまとえ。死が罪の終わりであるように、愛もそうだからである。主を愛する者は、罪を犯すことをやめるからである。「愛は悪を思わず、不法を喜ばず、すべてを耐え忍ぶ」(一コリント13:5)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.10.2

2

Nam qui quae sua sunt non quaerit, quomodo aliena quaeret? Est et mors illa valida per lavacrum, per quod peccatum omne sepelitur, et culpa dimittitur.

PL 15, 1954C

自分のものを求めない者が、どうして他人のものを求めるだろうか。洗いによる強い死もある。それによってあらゆる罪が葬られ、咎が赦される。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.10.3

3

Talis erat charitas quam deferebat Evangelica illa mulier, de qua Dominus ait: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) .

PL 15, 1954C

福音書に出てくるあの女が携えていたのも、そのような愛であった。彼女について主は言った。「彼女の多くの罪は赦された。彼女が多く愛したからである」(ルカ7:47)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.10.4

4

Est et illa mors sanctorum martyrum valida, quae culpam abolet superiorem; et ideo valida, cujus non impar est charitas, quae adaequatur martyrum passioni, ut auferat meritum delictorum.

PL 15, 1954C

聖なる殉教者たちの強い死もある。それは以前の咎を消し去る。そして強いと言われるのは、その愛が劣らず、殉教者たちの受難に等しくされるからであり、それによって罪の報いを取り去るのである。