ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VI, Caput IX 雅歌6章の講解 第IX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1943A · 6 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.9.1

1

Possumus tamen et sic accipere: Averte oculos tuos a me; etsi tu perfecta es, aliae mihi adhuc redimendae sunt animae, aliae fulciendae. Elevas enim me videndo: ego autem ideo descendi, ut omnes elevem.

PL 15, 1943A

しかし我々は、次のようにも受け取ることができる。「汝の目を私から背けよ。汝は完全であるが、私にはなお贖うべき別の魂があり、支えるべき別の魂がある。汝は見つめることで私を高める。だが私は、すべての者を高めるために降りたのである。」

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.9.2

2

Etsi surrexi, et habeo Patris sedem, tamen orphanos non relinquam vos, paterno quasi praesidio destitutos, sed praesentia mea vos confirmabo. Habes in Evangelio hoc scriptum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 15, 1943A

「私はよみがえって父の座にあるけれども、汝らを孤児として残しはしない。父のような守りを失った者として捨てておかず、私の臨在によって汝らを堅くする。」あなたは福音書に、こう書かれているのを見いだす。「見よ、私は世の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ28:20)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.9.3

3

Averte ergo oculos a me, quia me elevas. Quanto enim quis ad Dominum intendit, tanto amplius Dominum elevat, et ipse elevatur. Unde et ille ait: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psalm. XXIX, 1) . Sanctus enim exaltat Dominum, peccator humiliat.

PL 15, 1943A

「だから、目を私から背けよ。汝は私を高めるからである。」人は主に心を向ければ向けるほど、主をいっそう高め、自らも高められる。それゆえあの人も言う。「主よ、私は汝をあがめる、汝が私を受け入れたからである」(詩篇29:1)〔引照は底本のまま写した。この句は詩篇29:2にある〕。聖なる者は主をあがめ、罪人は主を卑しめるのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.9.4

4

Vult ergo avertere illam oculos, ne eam considerans, quod jam ad superiora sequi possit, elevetur et caeteras animas derelinquat. Ideo et in Evangelio non omnibus discipulis, sed perfectioribus suam gloriam demonstravit (Matth. XVII, 1) .

PL 15, 1943A

だから彼は、彼女が目をそらすことを望む。彼女がすでに高みへ従うことができると見て、自分が高められ、ほかの魂を見捨ててしまわぬためである。それゆえ福音書でも、彼は自らの栄光をすべての弟子にではなく、より完全な者たちに示した(マタイ17:1)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.9.5

5

Constitue nunc aliquem doctorem, qui rem obscuram aperire velit audientibus, quemadmodum etsi ipse potens in sermone sit et scientia; condescendat tamen ad eorum inscitiam, qui non intelligunt, et simplici et planiore atque usitato sermone utatur, ut possit intelligi.

PL 15, 1943B

いま、ある教師を想定せよ。彼は聴き手に、不明瞭な事柄を明らかにしようとしている。たとえ彼自身が語りにも知識にも力があるとしても、理解しない者たちの無知にまで身を低くし、理解されうるように、素朴で平易な、ありふれた言葉を用いる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.9.6

6

Si quis igitur inter audientes vivacior sensu sit, qui facile sequi possit, elevat eum atque excutit. Hunc videns doctor revocat, ut patiatur magis doctorem humilioribus et planioribus immorari; quo et caeteri sequi possint.

PL 15, 1943B

それゆえ、聴き手の中に、感覚の敏い、たやすく付いて来られる者がいれば、その者は教師を高め、また奮い立たせる。教師はその者を見て、呼び戻す。その者が、教師がいっそう低く平易な事柄にとどまるのを許すようにと、ほかの者も付いて来られるようにするためである。