ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XXV 雅歌2章の講解 第XXV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1878A · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.25.1

1

Hoc eo diximus, ut probaremus ea esse potiora quae futura sunt. Denique laeva sapientiae sub sponsae capite est, dextera autem superior, quae totam complectitur sponsam. Itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit.

PL 15, 1878A

我々がこれを言ったのは、未来のものがいっそう優れていることを証明するためである。実に、知恵の左手は花嫁の頭の下にあり、右手はそれより上にあって、花嫁全体を抱く。それゆえ、左手はいわば現在の安らぎの支えであり、魂はそれにもたれて憩う。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.25.2

2

Habet ubi reclinet caput suum, quia laeva sapientiae divitiae sunt et gloria. Per id tempus haec mulcent, et ex parte solatio sunt, et ideo; Filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret (Matth. VIII, 20) ; quia cum dives esset, pauper factus est (II Cor. VIII, 9) .

PL 15, 1878A

〔魂は〕頭を休める場所を持つ。知恵の左手は富と栄光だからである。その時の間、これらは和らげ、部分的には慰めとなる。それゆえ、「人の子には頭を休める場所がなかった」(マタイ8:20)。「富んでいたのに、貧しくなった」からである(二コリント8:9)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.25.3

3

Nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat; quia venerat non ut in portione, sed ut universo humano generi subveniret, dicens: Mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23) ; hoc est totum, non ut facultatum collatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento; haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem: sed totum, hoc est, quod longitudinem vitae complecteretur aeternae.

PL 15, 1878A

この世のいかなる栄光も求めなかった。一部分にではなく、人類全体を助けるために来たからであり、こう言う。「汝らは、私が安息日に人を丸ごと健やかにしたことで、私に憤るのか」(ヨハネ7:23)。すなわち「丸ごと」とは、財産の授与によって富ませるためでも、名誉の印によってでも、この世の栄光の増し加えによって積み上げるためでもない。これらは至福と恩寵の充満を持たないからである。そうではなく、「丸ごと」とは、永遠の生命の長さを抱くためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.25.4

4

Neque enim communis vitae similis vita in dextera est sapientiae, sed longitudo vitae est, ut qui accipit vitam a sapientia, non exiguitatem vitae, sed perpetuitatem et aeternitatis longitudinem adipiscatur.

PL 15, 1878B

実際、知恵の右手にある生命は、普通の生命に似たものではなく、生命の長さである。知恵から生命を受ける者が、生命の乏しさではなく、永続と永遠の長さを手に入れるためである。