Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.6.1
(Vers. 3.) Tamquam lilium in medio spinarum, nonne inter asperitates laborum contritionesque animorum boni flos odoris assurgit; quia contrito corde Deus placatur.
PL 15, 1872B(第3節)「茨の間のユリのように」。労苦の厳しさと心の砕かれのあいだにこそ、善い香りの花が立ち上るのではないか。砕かれた心によって神がなだめられるからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.6.2
Hoc est desertum, filiae, quod ducit ad regnum, hoc est etiam desertum, quod floret ut lilium, juxta illud quod scriptum est: Laetare, sterilis, et exsulta, desertum, et floreat ut lilium (Esai. XXXV, 1) .
PL 15, 1872B娘たちよ、これは王国へ導く荒れ野であり、またユリのように花咲く荒れ野でもある。書かれているとおりである。「喜べ、不妊の女よ、躍れ、荒れ野よ、ユリのように花咲け」(イザヤ35:1)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.6.3
In hoc deserto, filiae, arbor illa bona fructifera quae bonos fructus facit, incipit brachia factorum suorum diffundere, verticem divinitatis attollere, juxta quam nostrae ligna silvae frutescant; quia sicut arbor mali inter ligna silvae, ita frater meus in medio filiorum; ut videns hoc Ecclesia, et fidei nostrae jam laeta successu, dicat: In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis.
PL 15, 1872C娘たちよ、この荒れ野において、あの善い実を結ぶ善い木が、自らの業の枝を広げ、神性の頂を高く上げ始める。その木のかたわらで我々の森の木々が茂るように〔juxta quam は「その木のかたわらで」と取った〕、「リンゴの木が森の木々の中にあるように、私の兄弟は息子たちの中にいる」からである。これを見て、我々の信仰の首尾にすでに喜ぶ教会は言う。「その陰に私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」。