Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.3.1
Illud etiam delectat advertere, quia non in asperitatibus montium incultisque silvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur.
PL 15, 1871Cユリが、山の険しい所や森の手入れされない所にではなく、庭の心地よい所に生じることも、注目して楽しい。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.3.2
Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, juxta quod scriptum est: Hortus conclusus, etc. (Cant. IV, 12) , eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum; ibi claritas angelorum est, ibi confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt.
PL 15, 1871C実際、さまざまな徳の実を結ぶ園がある。「閉ざされた園、など」と書かれているとおりである(雅歌4:12)。純潔のあるところ、貞潔のあるところ、信仰のあるところ、秘事への忠実な沈黙のあるところ、そこには天使たちの輝きがあり、告白者たちのスミレ、処女たちのユリ、殉教者たちのバラがある。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.3.3
Bene lilium Christus est, quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius, in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarebat.
PL 15, 1871Cキリストがユリであるのは、正しい。殉教者の血のあるところ、そこにキリストがいるからである。キリストは高貴で、汚れなく、害なき花であり、その中では茨の荒々しさが傷つけることなく、周りに注がれた恩寵が輝いていた〔底本は offendat と clarebat を並べる。clarescat(輝く)と読むところか〕。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.3.4
Sunt enim spinae rosarum, quae sunt tormenta martyrum; non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit.
PL 15, 1871D実際、バラの棘とは、殉教者たちの責め苦のことである。責め苦を感じなかった神性は、傷つけられることがなく、茨を持たない。