ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput LXXV 雅歌5章の講解 第LXXV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1938A · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.75.1

1

Et vide tamquam basim auream esse sanctorum timorem. Lege Esaiam: vide quantis subjecerit timorem, ut faceret irreprehensibilem et bonum timorem: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2) ; quantis timorem subjecit, ut haberet quod sequi possit!

PL 15, 1938A

そして、聖なる者たちの恐れが、いわば金の台座であることを見よ。イザヤを読め。非の打ち所のない善い恐れをなすために、恐れをどれほど多くのものの下に置いたかを見よ。「知恵と理解の霊、助言と力の霊、認識と敬虔の霊、主の恐れの霊」(イザヤ11:2)。恐れが従うことのできるものを持つように、恐れをどれほど多くのものの下に置いたことか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.75.2

2

Informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, cognitione regitur, pietate decoratur.

PL 15, 1938A

知恵によって形づくられ、理解によって教えられ、助言によって導かれ、力によって固められ、認識によって治められ、敬虔によって飾られる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.75.3

3

Tolle timori Domini ista, et est irrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) ; quibus afflictus esset et Paulus, nisi habuisset Dominum consolantem.

PL 15, 1938B

主への恐れからこれらを取り去れば、それは理を欠いた愚かな恐れとなる。「外には戦い、内には恐れ」(二コリント7:5)と言われる、あれらの恐れの一つである。パウロもそれに苦しめられたであろう、もし慰める主を持たなかったなら。