Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.65.1
Negatur his terrena divisio, ut ipsi dum saecularem sibi non vindicant portionem, fiant coelestis possessio: vel hoc solum noverint possidere, hoc est, fidei et devotionis obsequium, multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt.
PL 15, 1889C彼らには地上の分配が拒まれる。それは、彼ら自身が世俗の分け前を自分のものと主張しないことで、天上のものの所有となるためであり、あるいは、ただ次のことだけを所有することを知るためである。すなわち、信仰と敬虔の奉仕である。これは、自分の所有地の広い面積を押し広げる者たちよりもはるかに豊かである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.65.2
Quantumlibet enim fines suos extendant, et terra deficit, et mare includit insanas cupiditates, et pendunt tributa majora quam fructus sunt.
PL 15, 1889C彼らがどれほど境界を広げても、地は尽き、海は狂った欲望を閉じ込め、彼らは収穫よりも大きな貢ぎを納めるからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.65.3
At vero iste nihil possidens, nulli nisi Deo militat, supra terram ejus est portio, non cum terra deficit, non mari clauditur. Cujus portio Deus est, totius possessor est naturae.
PL 15, 1889Cしかし、この者は何も所有せず、神のほかの誰にも仕えない。彼の分け前は地の上にあり、地とともに尽きることなく、海に閉ざされることもない。神を分け前とする者は、全自然の所有者である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.65.4
Pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum, qui numquam possit perire. Pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio Domini, et templum Dei, quo nihil potest esse pretiosius. Quid enim pretiosius Deo?
PL 15, 1889Dそれゆえ、畑の代わりに、決して失われることのない善い実りを持つ彼自身が自らにとって十分である。家の代わりに、主の住まいとなり、神の神殿となることで、自らにとって十分である。これより貴いものはありえない。神より貴いものがあろうか。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.65.5
Aut quid deest huic viro qui potest dicere: Non contingat mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 4) ?
PL 15, 1889Dあるいは、「私にとっては、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることがあってはならない。それによって、世は私に対して十字架につけられ、私も世に対して十字架につけられた」と言いうる人に、何が欠けていようか(ガラテヤ6:4)〔底本は6:4と刷る。引かれた文言はガラテヤ6:14 のものか〕。