Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.13.1
His alis evolavit Enoch, raptus ad coelum; his alis evolavit Elias, curru igneo et equis igneis ad superna translatus. His alis Dominus Deus per columnam ignis ducebat patrum plebem.
PL 15, 1955Bこの翼によって、エノクは天に取り去られて飛び去った。この翼によって、エリヤは、火の馬車と火の馬で上方へ移されて飛び去った。この翼によって、主なる神は火の柱で父祖たちの民を導いた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.13.2
Has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbones ignis de altari, et tetigit os prophetae, et iniquitates ejus abstulit, et peccata purgavit.
PL 15, 1955Bセラフィムはこの翼を持っていた。祭壇から火の炭を取って預言者の口に触れ、彼の不法を取り去り、罪を清めたときである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.13.3
Harum alarum igne purgati sunt filii Levi, et baptizabantur populi nationum, sicut testificatur Joannes, dicens de Domino Jesu: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne (Matth. III, 11) .
PL 15, 1955Bこの翼の火によってレビの子らは清められ、諸民族の民たちは洗礼を受けていた。ヨハネが主イエスについて証しして言うとおりである。「彼は汝らに、霊と火で洗礼を授ける」(マタイ3:11)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.13.4
Merito uri renes suos volebat et cor suum David, quia alas igneas charitatis sciebat non esse metuendas. Merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia, quia charitatis eos flamma refrigerabat.
PL 15, 1955Bダビデが自分の腎と心を焼かれることを望んだのは、当然である。愛の火の翼は恐れるべきものではないと知っていたからである。ヘブライの少年たちが燃える炉の中で火の焼けつきを感じなかったのも、当然である。愛の炎が彼らを涼しくしたからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.13.5
Et ut plenius cognoscamus quia alas habet perfecta charitas, audisti dudum dicentem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII, 27) .
PL 15, 1955Cそして、完全な愛が翼を持つことをいっそう十分に知るために、あなたは先ほど〔元の著作の文脈を受けた言い方〕〔主が〕こう言うのを聞いた。「雌鶏が雛を翼の下に集めるように、私は汝の子らを何度集めようとしたことか」(マタイ23:27)〔底本は23:27。23:37のことか〕。