Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.14.1
Bona anima quae non pro se sola, sed pro omnibus rogat: Attrahe, inquam, nos; habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum inspirat gratia: sed quia cursus tuos aequare non possumus, Attrahe nos; ut auxilio tuo fultae, vestigiis tuis possimus insistere.
PL 15, 1859A善き魂は、自分ひとりのためでなく、すべての人のために願う。「我々を引き寄せよ」と、私は言う。我々には従いたいという望みがあり、それを汝の香油の恩寵が吹き込む。しかし、汝の走りに及ぶことはできないので、「我々を引き寄せよ」。汝の助けに支えられて、汝の足跡に立ち続けることができるように。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.14.2
Si enim tu attraxeris, curremus et nos, et spiritalia velocitatis flabra capiemus. Deponitur enim sarcina quibus manus tua fulcro est: et oleum tuum infunditur, quo curatus est ille qui a latronibus vulneratus est.
PL 15, 1859A実に、汝が引き寄せるなら、我々も走り、速さの霊的な息吹を受けるだろう。汝の手が支えである者たちは、重荷を下ろされ、汝の油が注がれる。強盗に傷つけられたあの者は、その油で癒やされた。