ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput LVII 雅歌2章の講解 第LVII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1887B · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.57.1

1

Exsurge, inquit, veni, proxima mea; id est, exsurge a delectationibus mundi, exsurge a terrenis, et veni ad me, quae adhuc laboras, et onerata es, quae sollicita es quae sunt mundi: veni supra mundum, veni ad me, quia ego vici mundum: veni prope me, jam pulchra aeternae vitae decore, jam columba, id est, mitis atque mansueta, jam tota plena gratiae spiritalis.

PL 15, 1887B

「起きよ、来い、私の近しい者」と彼は言う。すなわち、世の悦びから起きよ、地上のものから起きよ。私のもとに来い。なお労し、重荷を負っている者よ、世のことを気遣っている者よ。世の上に来い、私のもとに来い。私は世に勝ったからである。私のそばに来い。すでに永遠の生命の麗しさによって美しく、すでにハト、すなわち柔和で穏やかであり、すでに霊的な恩寵に全く満ちている者よ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.57.2

2

Jure ergo jam retia timere non debet, cum is vocet ad se animam, qui tentamentis et retibus mundi non potuit capi. Nam cum homines in medio laqueorum ambulemus, per appetentiam escae retibus simul et laqueis obnoxii sumus.

PL 15, 1887B

それゆえ〔魂は〕、もはや網を恐れなくてよいのは当然である。世の誘惑と網に捕らえられえなかった者が魂を自分のもとに呼ぶのだから。我々人間は罠の只中を歩み、餌への欲求によって網にも罠にも服しているからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.57.3

3

Ille in corpore positus retia non timebat, sed eminebat super retia, id est, supra tentamenta mundi et corporis passiones; immo et alios eminere faciebat.

PL 15, 1887C

彼は体に置かれていながら網を恐れず、網の上に、すなわち世の誘惑と体の情念の上に抜きん出ていた。それどころか、ほかの者たちをも抜きん出させていた。