Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.38.1
Quae est fenestra nostra, nisi per quam opera Christi videmus, oculus scilicet animi et mentis obtutus? Et ideo, virgo, per fenestram tuam Christus introeat, Christus manum suam mittat: per fenestram tibi Verbi veniat, non corporis amor.
PL 15, 1927A我々の窓とは何か。それを通して我々がキリストの業を見るもの、すなわち心の目と精神の凝視にほかならない。それゆえ、処女よ、あなたの窓を通ってキリストが入り、キリストが自らの手を差し入れるように。あなたの窓を通って来るのが、言葉の愛であって、体の愛ではないように。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.38.2
Si igitur per fenestram tuam manum mittit Dei Verbum, vide quemadmodum fenestras tuas praepares, vide quemadmodum ab omni pulvere delictorum detergere debeas. Nihil tetrum habeant, nihil adulterinum fenestrae virginis.
PL 15, 1927Bゆえに、神の言葉があなたの窓から手を差し入れるのなら、あなたの窓をどのように整えるかを見よ。罪のあらゆる塵をどのように払い去らねばならないかを見よ。処女の窓は、汚らわしいものも、不貞なものも、何一つ持ってはならない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.38.3
Procul stibium et caeteras affectati nugas decoris, procul adulterini amoris illecebras. Similis aurium clausura est, quibus non suspendenda onera, non figenda vulnera, sed unus ornatus est, audire quod prosit.
PL 15, 1927B遠ざけよ、アンチモンの化粧墨と、作り飾られた美のその他のくだらぬものを。遠ざけよ、不貞の愛の誘惑を。耳の閉ざし方も同様である。耳には、重い飾りを下げてはならず、傷を穿ってはならない。唯一の飾りは、益になることを聞くことである。