ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XIII 雅歌2章の講解 第XIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1874A · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.13.1

1

In umbra ejus concupivi, et sedi; legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat viam: in lege itaque requiescens, in umbra Christi requiescebat. Bona umbra, quae nos ab iniquitatis sole defendit! Cui autem dubium quod lex Dei umbra sit Christi?

PL 15, 1874A

「その陰に私は望んで座った」。〔彼女は〕律法を受けていて、これに従い、この道を走っていたからである。したがって、律法の中に憩う者は、キリストの陰に憩っていた。善い陰である、不法の太陽から我々を守るのだから。神の律法がキリストの陰であることを、誰が疑おうか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.13.2

2

Quid est lex diei festi, neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum? Qui dies secundum legem Moysi: Ut videam sex dies, et iterum septimum diem, et sic perpetua saecula?

PL 15, 1874A

祭りの日、新月、安息日の律法は、来たるべきものの陰でなくて何であろうか。モーセの律法によれば、どのような日であるのか。私が六日と、さらに七日目とを見て、こうして永続する世々を見るためではないか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.13.3

3

Quis mensis secundum legem Moysi, ut sciens mensem, sciam primam mensis neomeniam, et vere sancta in neomeniis offerenda?

PL 15, 1874A

モーセの律法によれば、どのような月であるのか。月を知る私が、月の最初の新月と、新月に献げるべき、まことに聖なるものとを知るためではないか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.13.4

4

Quis secundum legem Moysi annus, sex illis diebus constans de quibus ait: Sex annis serviet Hebraeus, et septimo anno liberabitur (Deut. XV, 12) ; ut inveniantur sex anni quibus aliquis operatur terram, septimo autem anno remittit illam proselytis, et pauperibus, et bestiis terrae? Quis septimus annus, quo concedantur omnia debita Hebraeis?

PL 15, 1874A

モーセの律法によれば、あの六日から成る年とは、どのような年であるのか。それについて彼は言う。「ヘブライ人は六年仕え、七年目に解放される」(申命記15:12)。人が地を耕す六年が見いだされ、七年目にはそれを改宗者と貧しい者と地の獣に委ねるためではないか。ヘブライ人にすべての負債が免除される七年目とは、どのような年であるのか。