Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.33.1
Fuge, frater meus. Hortatur ut fugiat Sponsus, quia jam sequi poterit ipsa terrena fugientem. Dicit ut similis sit damulae quae evadit de retibus; vult enim et ipsa fugere, et evolare supra mundum. Fugiamus ergo in patriam verissimam.
PL 15, 1960D「逃げよ、私の兄弟よ」。彼女は花婿に逃げるよう促す。彼女自身がすでに、地上のものから逃げる者に従えるようになるからである。彼女は、網から逃れる小ジカのようになれと言う。彼女自身もまた逃れ、世界の上へ飛び去ることを望むからである。それゆえ、最もまことの故郷へ逃れよう。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.33.2
Illic patria nobis, et pater a quo creati sumus, ubi est Hierusalem civitas quae est mater omnium. Sed quae est fuga? Non utique pedum, qui sunt corporis; isti enim quocumque currunt, in terra currunt, et de solo ad solum transeunt.
PL 15, 1960Dそこに我々の故郷があり、我々がそれによって造られた父がいる。そこには、すべての者の母である都エルサレムがある。だが、その逃れるとは何か。足による逃れではない。足は体のものだからである。足はどこへ走っても地の上を走り、地面から地面へ移るだけである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.33.3
Nec navibus fugiamus aut curribus, aut equis qui obligantur et cadunt; sed fugiamus animo et oculis, aut pedibus interioribus assuescamus oculos nostros videre quae dilucida et clara sunt, spectare vultum continentiae et temperantiae, omnesque virtutes; in quibus nihil scabrum, nihil obscurum et tortuosum sit: et seipsum spectet quis et conscientiam suam, illum oculum mundet; ne quid sordidum habeat.
PL 15, 1961A船で逃れてもならず、馬車や馬で逃れてもならない。それらは縛られ、倒れる。我々は心と目で、あるいは内なる足で逃れよう〔底本はここに句切りが無い。ここで文を切った〕。我々の目を、明るく澄んだものを見ることに慣らそう。自制と節制の顔つきを、またあらゆる徳を見つめることにである。それらには、粗いもの、暗いもの、曲がったものが何もない。また、人はおのれ自身とおのれの良心を見つめ、その目を清め、少しの汚れも持たないようにせよ。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.33.4
Quod enim videtur, non debet dissonare ab eo qui videt; quoniam conformes nos Deus imaginis voluit esse Filii sui.
PL 15, 1961A見られるものは、見る者と調和しないものであってはならない。神は我々を、自らの子の像に似た者にしようと望んだからである。