Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.25.1
Putas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris, quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus; quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .
PL 15, 1923Cあなたは姦淫を行うとき自分が独りだと思い、主の目が地の全域を見ていることを思い出さないのか。彼がこう言うのを聞かないのか。「見よ、時が来る、汝らがそれぞれ自分の所へ散らされ、私を独りに残す時が。しかし私は独りではない。父が私と共にいるからだ」(ヨハネ16:32)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.25.2
Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, qui dicunt. Sanctus, sanctus, sanctus, plena est terra majestatis tuae (Esai. VI) .
PL 15, 1923Cそれゆえ父は居合わせ、神の子も居合わせ、仕える者たちも居合わせ、ケルビムとセラフィムも居合わせて言う。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな。地は汝の威光に満ちている」(イザヤ6章)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.25.3
Plenus est enim mundus virtutum, quia plenus est nequitiarum: plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis.
PL 15, 1923D実に、世界は〔天の〕力に満ちている。悪しきものどもにも満ちているからである。地の全域は救いの手立てに満ちている。罠にも満ちているからである。