ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XXII 雅歌2章の講解 第XXII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1876D · 7 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.22.1

1

Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Et istae mansiones sunt via regali incedentis Ecclesiae; Multae enim sunt mansiones apud Patrem meum (Joan. XIV, 2) . Testificatur Dominus Jesus: Et ecce venio, et accerso vos (Ibid.) .

PL 15, 1876D

「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く」。そしてこれらの宿営地は、王の道を進む教会のものである。「私の父のもとには多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)。主イエスは証しする。「見よ、私は来て、汝らを呼び寄せる」(ヨハネ14:2)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.22.2

2

Bona mansio sapientiae, et sive in laeva ejus, sive in dextera, bona mansio; quia via regalis est. Ideoque sapientes nuntii dicunt: Via regali ibimus, non divertemus in dextera, neque in sinistra, quoadusque transeamus terminos tuos (Num. XX, 17) .

PL 15, 1876D

知恵の宿営地は善い。その左にあっても右にあっても、善い宿営地である。王の道だからである。それゆえ、賢い使者たちは言う。「王の道を行こう。汝の領地を越えるまで、右にも左にも逸れない」(民数記20:17)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.22.3

3

Hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edom, hoc est terrenum; quia terrena omnia sive in dextera, sive in sinistra, mala sunt.

PL 15, 1877A

モーセから遣わされた使者たちは、これをエドムの王、すなわち地的な者に言った。地上のものはすべて、右にあっても左にあっても、悪いからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.22.4

4

Mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia; et ideo pertransit has mansiones Hebraeus: non divertit ad eas, sed pertransit; ut perveniat ad sinistram sapientiae et dexteram, et in ipsis maneat, ubi divitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo vitae est.

PL 15, 1877A

愚かさは悪い宿営地であり、無節制は悪い宿営地である。それゆえヘブライ人は、これらの宿営地を通り過ぎる。そこへは逸れず、通り過ぎる。知恵の左と右に至り、そこにとどまるためである。そこには純朴の富があり、栄光があり、生命の長さがある。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.22.5

5

Longitudo enim vitae in dextera ejus, ut ait Salomon: In sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov. III, 16) : in dextera vita est, in sinistra requies. Utinam super sinistram ejus requiescam, nec quaeram cervicalia!

PL 15, 1877A

実際、生命の長さは〔知恵の〕右にあり、ソロモンが言うとおり、「その左には富と栄光がある」(箴言3:16)。右には生命があり、左には憩いがある。願わくは、その左の上に私が憩い、枕を求めることがないように。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.22.6

6

Vae enim his qui assuunt cervicalia, Ezechiel dicit (Ezech. XIII, 18) . Has mansiones praeparat Ecclesiae suae bonus ductor, et per vias sapientiae dirigit iter ejus.

PL 15, 1877A

実際、エゼキエルは言う。「枕を縫い付ける者たちには災いあれ」(エゼキエル13:18)。これらの宿営地を、善い導き手は自らの教会のために備え、知恵の道を通してその旅路を導く。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.22.7

7

Denique laudat sapiens vias ejus: Viae ejus viae bonae, et omnes semitae ejus in pace (Prov. III, 17) .

PL 15, 1877B

実に、賢者はその道を称える。「その道は良い道であり、その小道はすべて平和の中にある」(箴言3:17)。