ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XIV 雅歌5章の講解 第XIV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1921A · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.14.1

1

Vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi, soror mea. Et si dormias, et si modo devotionem animae tuae noverit Christus, venit, et pulsat ejus januam, et dicit: Aperi mihi, soror mea.

PL 15, 1921A

「叩いている私の愛する者の声。私に開けよ、私の妹よ」。あなたが眠っていても、あなたの魂の献身をキリストが知っているならば、彼は来て、その戸を叩き、言う。「私に開けよ、私の妹よ」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.14.2

2

Bene soror, quia nuptiae spiritales sunt Verbi atque animae; neque enim animae norunt conjugiorum foedera, et usus copulae corporalis, sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Aperi, inquit, mihi, sed extraneis claude. Claude saeculo, claude mundo.

PL 15, 1921A

「妹」というのは適切である。言葉と魂との婚礼は霊的なものだからである。実に、魂たちは婚姻の契りも、体の交わりの営みも知らず、天にある神の天使たちのようである。「私に開けよ」と彼は言う、「しかし、他の者には閉ざせ。世に対して閉ざせ、世界に対して閉ざせ」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.14.3

3

Neque ipsa foras ad illa materialia prodeas, neque tuum relinquens lumen, alienum requiras; quia materiale lumen tenebrosam infundit caliginem, ut non videatur lumen verae gloriae. Aperi ergo mihi, noli coarctari, sed dilata te, et adimplebo te.

PL 15, 1921A

あなた自身も、あの物質的なものを求めて外へ出て行くな。自分の光を捨てて他人の光を求めるな。物質の光は暗い闇を注ぎ、まことの栄光の光が見えなくなるからである。それゆえ私に開けよ。狭められるな、自らを広げよ。そうすれば私はあなたを満たす。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.14.4

4

Et quia decurso orbe terrarum, plus molestiarum et offensionis reperi, nec facile habui ubi requiescerem; ideo tu aperi, ut in te filius hominis reclinet caput, cui non est requies nisi super humilem et mansuetum.

PL 15, 1921B

そして、私は地の円を巡り歩いて、いっそうの煩いと憤りを見いだし、安らぐ場所を容易には得られなかった。それゆえあなたが開けよ。人の子が、へりくだり柔和な者の上以外には安らぎのない彼が、あなたのうちに頭を横たえるためである。