Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.5.1
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Videtur inter dilecta dilecti dicere: Secretum meum mihi, secretum meum mihi.
PL 15, 1941D「私は私の愛する者のもの、私の愛する者は私のもの、ユリの間で草を食む者」。〔彼女は〕愛する者の愛するもののただ中で、こう言っているように見える。「私の秘密は私のもの、私の秘密は私のもの。」
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.5.2
Quaedam enim in exstasi amoris sui occulta fidei intellexerat mysteria, quae nec ipsis filiabus Hierusalem propalanda censebat. Mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim Deo, qui commissa sibi mysteria putaverit indignis esse vulganda.
PL 15, 1941D実に彼女は、自らの愛の恍惚のうちに、信仰の隠された奥義をいくつか悟っていたが、それをエルサレムの娘たちにさえ明かすべきでないと考えていた。王の奥義を隠しておくのは善い。自分に託された奥義を、ふさわしくない者たちに広めるべきだと考えた者は、神に対して罪を犯すからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.5.3
Periculum itaque est non solum falsa dicere, sed etiam vera, si quis ea insinuet quibus non oportet.
PL 15, 1942Aそれゆえ、偽りを語るだけでなく、真実であっても、語るべきでない相手に告げるなら、それは危険である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.5.4
Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis, vel avaritiae, vel jactantiae, vel loquacitatis incautae; quia dum adulari vult aliquis, ei cui loquitur, effundit mysterium: nonnulli etiam studio lucri, mercedem proditionis sequuntur, ut tegenda silentio vendant loquendo: alii ut plura noscere videantur, et scientiam suam jactitent, aperiunt quod celare deberent: plerique dum sine judicio loquuntur, verbum emittunt quod revocare non possunt.
PL 15, 1942Aこの悪徳は四つに分かれる。追従、貪欲、自慢、不用意なおしゃべりである。語りかける相手に取り入ろうとするとき、人は奥義を漏らしてしまうからである。利益を求める熱心さから、裏切りの報酬を追う者たちもいる。沈黙で覆うべきものを、語ることによって売るのである。また、より多くを知っているように見られ、自分の知識を誇示しようとして、隠すべきことを明かす者もいる。多くの者は、分別なく語るとき、取り戻せない言葉を放つ。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.5.5
Ideo vir laudatur serius, et non otiosus. Erat homo abscondens sermones suos, ut apostolus Paulus, qui novit quid loquatur singulis, et quando quid loqui debeat.
PL 15, 1942Aそれゆえ、重厚で、無駄口をきかない人が称賛される。自分の言葉を隠す人がいた。使徒パウロのように、一人ひとりに何を語るべきか、いつ何を語るべきかを知っている人である。