ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XLIX 雅歌5章の講解 第XLIX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1930C · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.49.1

1

Didicisti lumen, didicisti murum; disce portas, disce custodes. Habet, inquit, portas duodecim, et in portis angelos duodecim, in quibus duodecim tribuum filiorum Israel superscripta sunt nomina (Ibid., 12) .

PL 15, 1930C

あなたは光を学んだ、城壁を学んだ。門を学べ、見張りたちを学べ。「それは十二の門をもち、門には十二人の天使がいて、その門には、イスラエルの子らの十二部族の名が書き記されている」と彼は言う(黙示録21:12)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.49.2

2

In portis patriarcharum nomina continentur, in muro apostolorum; fundamenta enim civitatis, apostoli, et lapis angularis est Christus, in quo omnis structura consurgit.

PL 15, 1930C

門には族長たちの名が収められ、城壁には使徒たち〔の名〕が収められている。町の土台は使徒たちであり、隅の石はキリストであって、その中で、あらゆる建造物が立ち上がるからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.49.3

3

Deus extra, Deus intus, Deus ubique est: Habet enim, inquit, civitas majestatem Dei (Ibid., 11) . Ergo et vos, sanctae virgines, et quicumque justi estis, et immaculatam animae geritis castitatem, cives sanctorum estis et domestici Dei.

PL 15, 1930C

神は外に、神は内に、神はどこにでもいる。「その町は神の威光をもつ」と彼は言うからである(黙示録21:11)。ゆえに諸君も、聖なる処女たちよ、また義人であって魂の汚れなき貞潔を帯びる者たちすべては、聖なる者たちの市民であり、神の家の者である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.49.4

4

Sed tunc nobilitatem istam patriae possidebitis, si Christum intra civitatis istius septa quaeratis, ingressi per fidem actusque pretiosos, patriarcharum clarificati lumine, fundati super apostolos, versantes inter angelos.

PL 15, 1930C

だが諸君は、この町の囲いの内にキリストを求めるなら、そのときこの故郷の高貴さを所有するであろう。信仰と貴い行いによって入り、族長たちの光に輝かされ、使徒たちの上に据えられ、天使たちのあいだに身を置いて。