ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput LXVIII 雅歌5章の講解 第LXVIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1936A · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.68.1

1

Labia ejus distillantia myrrham plenam. Nos autem otiosos nos putamus, si verbo tantummodo studere videamur: et pluris aestimamus eos qui operantur, quam eos qui studium cognoscendae veritatis exercent; dicunt enim plerique: Ecce homo et opera ejus: quasi qui verbo studeat, non operatur; cum magis opus istud quam caetera sint.

PL 15, 1936A

「彼の唇は、満ちたミルラを滴らせる」。ところが我々は、ただ言葉に熱心であるように見えるなら、自分を無為の者だと思い、真理を知ろうと努める者たちより、働く者たちのほうを高く評価する。多くの者がこう言うからである。「見よ、人とその業を」。まるで言葉に熱心な者が働いていないかのようにである。ほかの働き以上に、この働きこそ働きであるのに。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.68.2

2

Si enim opus justitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo: utique opus est etiam sapientia; istae enim quatuor principales virtutes habentur. Nam si operatur Christus secundum quod justitia est, utique operatur secundum quod Verbum est.

PL 15, 1936B

正義が働きであり、節制が働きであり、勇気が働きであるなら、知恵もまた確かに働きである。これら四つが主要な徳とされているからである。なぜなら、キリストが正義である限りにおいて働くのなら、言葉である限りにおいて必ず働いているからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.68.3

3

Et operabatur cum esset in principio apud Patrem. Denique per ipsum omnia facta sunt, ut scias operatorem omnium esse, et opus nostrum esse Christum Jesum. Etenim secundum quod Verbum est, Verbum inquirentibus, grande opus Verbum est.

PL 15, 1936B

彼は、初めに父のもとにいたときにも働いていた。実に、「彼によって万物が造られた」。あなたが、彼が万物の働き手であり、キリスト・イエスが我々の働きであることを知るためである。実際、言葉である限りにおいて、言葉を探求する者たちにとって、言葉は大いなる業である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.68.4

4

Unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem Verbum Domini audiret, ea quae audiebat ei quae ministrabat meruit anteferri; dicenti enim Marthae: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare?

PL 15, 1936B

それゆえ、マルタが奉仕に忙しくしていたとき、マリアは主の言葉を聞いていた。聞いていた彼女のほうが、奉仕していた彼女より上に置かれるにふさわしかった。マルタが言ったからである。「主よ、妹が私だけに奉仕を任せたままにしているのを、汝は気にかけないのか」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.68.5

5

Dic ergo illi ut me adjuvet; respondens dixit Dominus: Martha, Martha, Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi (Luc. VII, 40-42) . Ita Verbum cognoscere majus opus esse quam ministrare, divinae auctoritate sententiae definitur.

PL 15, 1936B

「だから、私を助けるよう彼女に言え」。主は答えて言った。「マルタ、マルタ、マリアは良い部分を選んだ。それは彼女から取り去られない」(ルカ7:40–42)〔引照は底本のまま写した。引かれた句はルカ10:40–42にあたる〕。このように、言葉を知ることは奉仕することより大きな業であると、神的な権威ある判決によって定められている。